De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  2. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  3. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  4. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  5. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  6. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  7. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  8. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  9. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  10. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  11. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  12. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  13. non igitur multis offensibus in remorando
  14. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  15. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  16. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  17. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  18. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  19. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  20. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  21. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  22. et validas auget viris et roborat ictum;
  23. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  24. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  25. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  26. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  27. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  28. incolumisque venit per res atque integra transit
  29. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  30. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  31. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  32. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  33. conferve facit, e parvis quia facta minute
  34. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  35. quae facile insinuantur et insinuata repente
  36. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  37. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  38. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  39. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  40. frigore enim desunt ignes ventique calore
  41. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  42. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  43. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  44. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  45. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  46. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  47. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  48. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  49. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  50. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  51. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  52. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  53. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  54. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  55. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  56. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  57. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  58. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  59. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  60. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  61. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  62. indicia occultae divum perquirere mentis,
  63. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  64. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  65. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  66. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  67. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  68. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  69. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  70. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  71. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  72. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  73. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  74. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  75. turbine caelesti subito correptus et igni?
  76. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  77. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  78. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  79. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  80. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  81. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  82. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  83. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  84. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  85. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  86. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  87. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  88. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  89. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  90. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  91. et simul in multas partis qui credere possis
  92. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  93. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  94. at saepest numero factum fierique necessest,
  95. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  96. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  97. postremo cur sancta deum delubra suasque
  98. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  99. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  100. demit imaginibus violento volnere honorem?
  101. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  102. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  103. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  104. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  105. in mare qua missi veniant ratione superne.
  106. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  107. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  108. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  109. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  110. navigia in summum veniant vexata periclum.
  111. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  112. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  113. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  114. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  115. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  116. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  117. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  118. versabundus enim turbo descendit et illam
  119. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  120. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  121. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  122. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  123. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  124. vertex conradens ex semina nubis
  125. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  126. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  127. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  128. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  129. officere in terris, apparet crebrius idem
  130. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  131. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  132. hoc super in caeli spatio coiere repente
  133. asperiora, modis quae possint indupedita
  134. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  135. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  136. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  137. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  138. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  139. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  140. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  141. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  142. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  143. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  144. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  145. hic demum fit uti turba maiore coorta
  146. et condensa queant apparere et simul ipso
  147. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  148. nam loca declarat sursum ventosa patere
  149. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  150. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  151. corpora naturam declarant litore vestis
  152. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  153. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  154. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  155. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  156. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  157. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  158. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  159. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  160. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  161. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  162. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  163. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  164. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  165. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  166. esse infinitam docui, quantaque volarent
  167. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  168. immemorabile per spatium transire solerent.
  169. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  170. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  171. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  172. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  173. et quasi per magni circum spiracula mundi
  174. exitus introitusque elementis redditus extat.
  175. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  176. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  177. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  178. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  179. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  180. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  181. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  182. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  183. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  184. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  185. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  186. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  187. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  188. multa modis multis convenere undique adaucta,
  189. confertae nubes umorem mittere certant
  190. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  191. copia nimborum turba maiore coacta
  192. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  193. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  194. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  195. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  196. cera super calido tabescens multa liquescat.
  197. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  198. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  199. at retinere diu pluviae longumque morari
  200. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  201. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  202. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  203. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  204. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  205. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  206. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  207. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  208. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  209. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  210. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  211. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  212. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  213. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  214. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  215. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  216. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  217. supter item ut supera ventosis undique plenam
  218. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  219. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  220. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  221. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  222. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  223. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  224. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  225. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  226. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  227. concussu late disserpunt inde tremores.
  228. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  229. tecta viam propter non magno pondere tota,
  230. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  231. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  232. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  233. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  234. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  235. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  236. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  237. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  238. collectus parte ex una procumbit et urget
  239. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  240. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  241. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  242. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  243. inclinata minent in eandem prodita partem
  244. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  245. et metuunt magni naturam credere mundi
  246. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  247. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  248. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  249. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  250. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  251. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  252. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  253. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  254. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  255. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  256. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  257. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  258. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  259. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  260. in loca se cava terrai coniecit ibique
  261. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  262. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  263. exagitata foras erumpitur et simul altam
  264. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  265. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  266. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  267. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  268. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  269. motibus in terris et multae per mare pessum
  270. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  271. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  272. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  273. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  274. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  275. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  276. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  277. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  278. terrai ne dissoluat natura repente,
  279. neu distracta suum late dispandat hiatum
  280. idque suis confusa velit complere ruinis.
  281. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  282. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  283. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  284. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  285. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  286. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  287. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  288. ---
  289. Principio mare mirantur non reddere maius
  290. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  291. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  292. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  293. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  294. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  295. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  296. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  297. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  298. quippe videmus enim vestis umore madentis
  299. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  300. at pelage multa et late substrata videmus.
  301. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  302. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  303. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  304. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  305. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  306. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  307. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  308. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  309. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  310. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  311. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  312. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  313. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  314. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  315. in terras itidem manare ex aequore salso;
  316. percolatur enim virus retroque remanat
  317. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  318. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  319. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  320. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  321. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  322. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  323. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  324. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  325. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  326. cernentes pavida complebant pectora cura,
  327. quid moliretur rerum natura novarum.
  328. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  329. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  330. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  331. et videas caelum summai totius unum
  332. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  333. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  334. quod bene propositum si plane contueare
  335. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  336. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  337. accepit calido febrim fervore coortam
  338. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  339. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  340. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  341. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  342. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  343. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  344. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  345. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  346. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  347. ex infinito satis omnia suppeditare,
  348. unde repente queat tellus concussa moveri
  349. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  350. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  351. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  352. et tempestates pluviae graviore coortu
  353. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  354. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  355. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  356. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  357. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  358. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  359. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  360. nil sint ad summam summai totius omnem.
  361. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  362. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  363. expediam. primum totius subcava montis
  364. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  365. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  366. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  367. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  368. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  369. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  370. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  371. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  372. differt et crassa volvit caligine fumum
  373. extruditque simul mirando pondere saxa;
  374. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  375. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  376. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  377. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  378. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  379. ---
  380. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  381. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  382. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  383. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  384. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  385. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  386. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  387. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  388. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  389. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  390. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis