De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec temere omnino plane vis frigida venti
  2. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  3. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  4. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  5. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  6. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  7. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  8. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  9. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  10. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  11. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  12. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  13. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  14. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  15. non igitur multis offensibus in remorando
  16. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  17. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  18. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  19. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  20. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  21. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  22. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  23. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  24. et validas auget viris et roborat ictum;
  25. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  26. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  27. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  28. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  29. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  30. incolumisque venit per res atque integra transit
  31. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  32. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  33. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  34. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  35. conferve facit, e parvis quia facta minute
  36. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  37. quae facile insinuantur et insinuata repente
  38. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  39. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  40. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  41. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  42. frigore enim desunt ignes ventique calore
  43. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  44. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  45. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  46. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  47. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  48. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  49. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  50. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  51. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  52. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  53. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  54. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  55. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  56. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  57. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  58. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  59. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  60. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  61. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  62. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  63. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  64. indicia occultae divum perquirere mentis,
  65. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  66. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  67. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  68. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  69. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  70. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  71. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  72. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  73. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  74. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  75. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  76. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  77. turbine caelesti subito correptus et igni?
  78. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  79. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  80. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  81. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  82. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  83. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  84. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  85. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  86. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  87. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  88. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  89. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  90. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  91. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  92. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  93. et simul in multas partis qui credere possis
  94. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  95. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  96. at saepest numero factum fierique necessest,
  97. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  98. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  99. postremo cur sancta deum delubra suasque
  100. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  101. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  102. demit imaginibus violento volnere honorem?
  103. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  104. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  105. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  106. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  107. in mare qua missi veniant ratione superne.
  108. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  109. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  110. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  111. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  112. navigia in summum veniant vexata periclum.
  113. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  114. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  115. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  116. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  117. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  118. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  119. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  120. versabundus enim turbo descendit et illam
  121. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  122. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  123. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  124. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  125. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  126. vertex conradens ex semina nubis
  127. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  128. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  129. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  130. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  131. officere in terris, apparet crebrius idem
  132. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  133. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  134. hoc super in caeli spatio coiere repente
  135. asperiora, modis quae possint indupedita
  136. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  137. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  138. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  139. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  140. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  141. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  142. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  143. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  144. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  145. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  146. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  147. hic demum fit uti turba maiore coorta
  148. et condensa queant apparere et simul ipso
  149. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  150. nam loca declarat sursum ventosa patere
  151. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  152. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  153. corpora naturam declarant litore vestis
  154. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  155. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  156. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  157. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  158. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  159. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  160. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  161. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  162. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  163. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  164. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  165. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  166. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  167. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  168. esse infinitam docui, quantaque volarent
  169. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  170. immemorabile per spatium transire solerent.
  171. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  172. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  173. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  174. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  175. et quasi per magni circum spiracula mundi
  176. exitus introitusque elementis redditus extat.
  177. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  178. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  179. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  180. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  181. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  182. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  183. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  184. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  185. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  186. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  187. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  188. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  189. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  190. multa modis multis convenere undique adaucta,
  191. confertae nubes umorem mittere certant
  192. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  193. copia nimborum turba maiore coacta
  194. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  195. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  196. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  197. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  198. cera super calido tabescens multa liquescat.
  199. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  200. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  201. at retinere diu pluviae longumque morari
  202. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  203. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  204. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  205. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  206. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  207. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  208. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  209. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  210. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  211. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  212. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  213. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  214. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  215. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  216. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  217. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  218. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  219. supter item ut supera ventosis undique plenam
  220. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  221. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  222. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  223. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  224. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  225. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  226. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  227. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  228. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  229. concussu late disserpunt inde tremores.
  230. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  231. tecta viam propter non magno pondere tota,
  232. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  233. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  234. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  235. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  236. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  237. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  238. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  239. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  240. collectus parte ex una procumbit et urget
  241. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  242. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  243. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  244. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  245. inclinata minent in eandem prodita partem
  246. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  247. et metuunt magni naturam credere mundi
  248. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  249. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  250. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  251. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  252. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  253. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  254. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  255. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  256. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  257. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  258. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  259. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  260. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  261. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  262. in loca se cava terrai coniecit ibique
  263. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  264. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  265. exagitata foras erumpitur et simul altam
  266. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  267. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  268. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  269. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  270. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  271. motibus in terris et multae per mare pessum
  272. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  273. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  274. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  275. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  276. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  277. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  278. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  279. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  280. terrai ne dissoluat natura repente,
  281. neu distracta suum late dispandat hiatum
  282. idque suis confusa velit complere ruinis.
  283. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  284. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  285. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  286. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  287. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  288. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  289. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  290. ---
  291. Principio mare mirantur non reddere maius
  292. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  293. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  294. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  295. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  296. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  297. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  298. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  299. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  300. quippe videmus enim vestis umore madentis
  301. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  302. at pelage multa et late substrata videmus.
  303. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  304. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  305. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  306. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  307. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  308. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  309. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  310. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  311. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  312. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  313. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  314. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  315. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  316. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  317. in terras itidem manare ex aequore salso;
  318. percolatur enim virus retroque remanat
  319. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  320. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  321. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  322. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  323. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  324. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  325. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  326. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  327. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  328. cernentes pavida complebant pectora cura,
  329. quid moliretur rerum natura novarum.
  330. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  331. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  332. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  333. et videas caelum summai totius unum
  334. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  335. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  336. quod bene propositum si plane contueare
  337. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  338. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  339. accepit calido febrim fervore coortam
  340. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  341. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  342. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  343. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  344. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  345. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  346. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  347. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  348. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  349. ex infinito satis omnia suppeditare,
  350. unde repente queat tellus concussa moveri
  351. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  352. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  353. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  354. et tempestates pluviae graviore coortu
  355. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  356. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  357. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  358. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  359. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  360. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  361. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  362. nil sint ad summam summai totius omnem.
  363. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  364. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  365. expediam. primum totius subcava montis
  366. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  367. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  368. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  369. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  370. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  371. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  372. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  373. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  374. differt et crassa volvit caligine fumum
  375. extruditque simul mirando pondere saxa;
  376. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  377. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  378. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  379. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  380. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  381. ---
  382. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  383. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  384. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  385. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  386. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  387. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  388. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  389. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  390. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  391. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  392. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  393. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  394. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  395. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  396. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  397. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  398. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  399. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  400. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  401. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  402. cogentes sursus replent coguntque manere.
  403. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  404. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  405. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  406. inter nigra virum percocto saecla colore
  407. exoriens penitus media ab regione diei.
  408. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  409. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  410. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  411. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  412. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  413. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  414. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  415. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  416. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  417. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  418. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  419. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  420. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  421. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  422. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  423. expediam, quali natura praedita constent.
  424. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  425. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  426. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  427. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  428. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  429. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  430. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  431. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  432. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  433. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  434. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  435. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  436. cornices, non cum fumant altaria donis;
  437. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  438. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  439. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  440. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  441. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  442. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  443. manibus ut si sint divis mactata repente.
  444. omnia quae naturali ratione geruntur,
  445. et quibus e fiant causis apparet origo;
  446. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  447. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  448. ducere forte deos manis inferne reamur,
  449. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  450. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  451. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  452. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  453. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  454. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  455. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  456. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  457. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  458. res ad vitai rationem ostendimus ante
  459. propter dissimilem naturam dissimilisque
  460. texturas inter sese primasque figuras.
  461. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  462. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  463. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  464. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  465. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  466. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  467. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  468. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  469. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  470. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  471. floris odore hominem taetro consueta necare.
  472. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  473. multa modis multis multarum semina rerum
  474. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  475. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  476. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  477. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  478. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  479. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  480. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  481. multaque praeterea languentia membra per artus
  482. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  483. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  484. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  485. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  486. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  487. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  488. at cum membra domans percepit fervida febris,
  489. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  490. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  491. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  492. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  493. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  494. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  495. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  496. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  497. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  498. quam soleant et quam vitai copia desit,
  499. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  500. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  501. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  502. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  503. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  504. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  505. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  506. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  507. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  508. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  509. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  510. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  511. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  512. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  513. propterea quod magna mali fit copia circum.
  514. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  515. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  516. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  517. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  518. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  519. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  520. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  521. scilicet in terram delabi pondere cogit
  522. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  523. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  524. ---
  525. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  526. arescit quia terra calore et semina si qua
  527. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  528. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  529. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  530. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  531. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  532. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  533. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  534. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  535. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  536. sole putant subter terras fervescere partim,
  537. nox ubi terribili terras caligine texit.
  538. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  539. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  540. non quierit calidum supera de reddere parte,
  541. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  542. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  543. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  544. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  545. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  546. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  547. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  548. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  549. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  550. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  551. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  552. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  553. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  554. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  555. et rare fecit calido miscente vapore,
  556. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  557. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  558. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  559. praeterea solis radiis iactatur aquai
  560. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  561. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  562. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  563. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  564. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  565. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  566. taedaque consimili ratione accensa per undas
  567. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  568. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  569. semina de terraque necessest funditus ipsa
  570. ignis corpora per totum consurgere fontem
  571. et simul exspirare foras exireque in auras,
  572. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  573. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  574. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  575. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai