De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  2. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  3. tantus discidio nubis ventique procella
  4. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  5. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  6. incidit in validam maturo culmine nubem;
  7. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  8. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  9. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  10. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  11. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  12. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  13. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  14. atque alia ex ipso conradens portat
  15. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  16. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  17. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  18. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  19. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  20. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  21. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  22. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  23. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  24. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  25. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  26. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  27. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  28. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  29. nec temere omnino plane vis frigida venti
  30. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  31. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  32. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  33. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  34. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  35. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  36. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  37. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  38. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  39. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  40. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  41. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  42. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  43. non igitur multis offensibus in remorando
  44. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  45. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  46. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  47. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  48. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  49. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  50. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  51. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  52. et validas auget viris et roborat ictum;
  53. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  54. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  55. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  56. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  57. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  58. incolumisque venit per res atque integra transit
  59. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  60. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  61. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  62. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  63. conferve facit, e parvis quia facta minute
  64. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  65. quae facile insinuantur et insinuata repente
  66. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  67. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  68. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  69. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  70. frigore enim desunt ignes ventique calore
  71. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  72. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  73. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  74. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  75. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  76. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  77. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  78. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  79. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  80. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  81. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  82. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  83. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  84. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  85. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  86. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  87. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  88. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  89. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  90. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  91. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  92. indicia occultae divum perquirere mentis,
  93. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  94. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  95. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  96. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  97. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  98. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  99. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  100. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  101. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  102. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  103. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  104. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  105. turbine caelesti subito correptus et igni?
  106. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  107. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  108. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  109. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  110. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  111. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  112. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  113. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  114. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  115. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  116. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  117. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  118. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  119. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  120. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  121. et simul in multas partis qui credere possis
  122. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  123. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  124. at saepest numero factum fierique necessest,
  125. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  126. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  127. postremo cur sancta deum delubra suasque
  128. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  129. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  130. demit imaginibus violento volnere honorem?
  131. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  132. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  133. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  134. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  135. in mare qua missi veniant ratione superne.
  136. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  137. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  138. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  139. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  140. navigia in summum veniant vexata periclum.
  141. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  142. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  143. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  144. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  145. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  146. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  147. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  148. versabundus enim turbo descendit et illam
  149. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  150. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  151. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  152. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  153. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  154. vertex conradens ex semina nubis
  155. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  156. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  157. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  158. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  159. officere in terris, apparet crebrius idem
  160. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  161. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  162. hoc super in caeli spatio coiere repente
  163. asperiora, modis quae possint indupedita
  164. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  165. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  166. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  167. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  168. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  169. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  170. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  171. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  172. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  173. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  174. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  175. hic demum fit uti turba maiore coorta
  176. et condensa queant apparere et simul ipso
  177. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  178. nam loca declarat sursum ventosa patere
  179. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  180. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  181. corpora naturam declarant litore vestis
  182. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  183. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  184. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  185. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  186. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  187. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  188. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  189. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  190. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  191. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  192. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  193. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  194. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  195. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  196. esse infinitam docui, quantaque volarent
  197. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  198. immemorabile per spatium transire solerent.
  199. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  200. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  201. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  202. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  203. et quasi per magni circum spiracula mundi
  204. exitus introitusque elementis redditus extat.
  205. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  206. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  207. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  208. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  209. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  210. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  211. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  212. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  213. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  214. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  215. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  216. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  217. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  218. multa modis multis convenere undique adaucta,
  219. confertae nubes umorem mittere certant
  220. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  221. copia nimborum turba maiore coacta
  222. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  223. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  224. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  225. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  226. cera super calido tabescens multa liquescat.
  227. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  228. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  229. at retinere diu pluviae longumque morari
  230. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  231. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  232. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  233. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  234. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  235. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  236. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  237. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  238. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  239. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  240. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  241. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  242. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  243. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  244. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  245. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  246. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  247. supter item ut supera ventosis undique plenam
  248. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  249. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  250. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  251. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  252. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  253. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  254. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  255. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  256. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  257. concussu late disserpunt inde tremores.
  258. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  259. tecta viam propter non magno pondere tota,
  260. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  261. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  262. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  263. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  264. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  265. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  266. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  267. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  268. collectus parte ex una procumbit et urget
  269. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  270. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  271. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  272. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  273. inclinata minent in eandem prodita partem
  274. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  275. et metuunt magni naturam credere mundi
  276. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  277. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  278. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  279. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  280. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  281. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  282. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  283. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  284. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  285. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  286. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  287. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  288. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  289. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  290. in loca se cava terrai coniecit ibique
  291. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  292. versabundaQUE portatur, post incita cum vis