De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  2. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  3. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  4. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  5. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  6. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  7. tantus discidio nubis ventique procella
  8. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  9. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  10. incidit in validam maturo culmine nubem;
  11. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  12. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  13. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  14. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  15. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  16. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  17. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  18. atque alia ex ipso conradens portat
  19. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  20. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  21. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  22. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  23. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  24. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  25. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  26. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  27. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  28. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  29. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  30. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  31. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  32. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  33. nec temere omnino plane vis frigida venti
  34. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  35. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  36. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  37. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  38. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  39. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  40. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  41. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  42. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  43. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  44. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  45. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  46. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  47. non igitur multis offensibus in remorando
  48. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  49. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  50. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  51. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  52. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  53. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  54. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  55. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  56. et validas auget viris et roborat ictum;
  57. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  58. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  59. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  60. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  61. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  62. incolumisque venit per res atque integra transit
  63. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  64. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  65. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  66. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  67. conferve facit, e parvis quia facta minute
  68. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  69. quae facile insinuantur et insinuata repente
  70. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  71. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  72. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  73. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  74. frigore enim desunt ignes ventique calore
  75. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  76. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  77. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  78. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  79. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  80. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  81. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  82. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  83. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  84. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  85. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  86. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  87. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  88. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  89. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  90. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  91. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  92. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  93. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  94. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  95. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  96. indicia occultae divum perquirere mentis,
  97. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  98. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  99. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  100. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  101. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  102. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  103. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  104. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  105. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  106. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  107. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  108. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  109. turbine caelesti subito correptus et igni?
  110. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  111. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  112. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  113. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  114. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  115. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  116. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  117. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  118. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  119. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  120. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  121. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  122. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  123. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  124. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  125. et simul in multas partis qui credere possis
  126. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  127. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  128. at saepest numero factum fierique necessest,
  129. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  130. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  131. postremo cur sancta deum delubra suasque
  132. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  133. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  134. demit imaginibus violento volnere honorem?
  135. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  136. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  137. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  138. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  139. in mare qua missi veniant ratione superne.
  140. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  141. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  142. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  143. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  144. navigia in summum veniant vexata periclum.
  145. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  146. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  147. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  148. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  149. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  150. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  151. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  152. versabundus enim turbo descendit et illam
  153. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  154. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  155. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  156. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  157. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  158. vertex conradens ex semina nubis
  159. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  160. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  161. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  162. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  163. officere in terris, apparet crebrius idem
  164. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  165. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  166. hoc super in caeli spatio coiere repente
  167. asperiora, modis quae possint indupedita
  168. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  169. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  170. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  171. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  172. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  173. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  174. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  175. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  176. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  177. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  178. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  179. hic demum fit uti turba maiore coorta
  180. et condensa queant apparere et simul ipso
  181. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  182. nam loca declarat sursum ventosa patere
  183. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  184. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  185. corpora naturam declarant litore vestis
  186. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  187. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  188. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  189. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  190. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  191. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  192. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  193. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  194. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  195. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  196. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  197. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  198. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  199. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  200. esse infinitam docui, quantaque volarent
  201. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  202. immemorabile per spatium transire solerent.
  203. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  204. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  205. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  206. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  207. et quasi per magni circum spiracula mundi
  208. exitus introitusque elementis redditus extat.
  209. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  210. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  211. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  212. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  213. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  214. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  215. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  216. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  217. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  218. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  219. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  220. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  221. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  222. multa modis multis convenere undique adaucta,
  223. confertae nubes umorem mittere certant
  224. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  225. copia nimborum turba maiore coacta
  226. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  227. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  228. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  229. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  230. cera super calido tabescens multa liquescat.
  231. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  232. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  233. at retinere diu pluviae longumque morari
  234. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  235. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  236. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  237. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  238. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  239. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  240. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  241. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  242. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  243. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  244. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  245. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  246. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  247. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  248. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  249. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  250. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  251. supter item ut supera ventosis undique plenam
  252. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  253. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  254. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  255. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  256. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  257. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  258. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  259. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  260. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  261. concussu late disserpunt inde tremores.
  262. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  263. tecta viam propter non magno pondere tota,
  264. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  265. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  266. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  267. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  268. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  269. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  270. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  271. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  272. collectus parte ex una procumbit et urget
  273. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  274. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  275. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  276. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  277. inclinata minent in eandem prodita partem
  278. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  279. et metuunt magni naturam credere mundi
  280. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  281. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  282. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  283. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  284. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  285. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  286. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  287. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  288. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  289. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  290. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  291. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  292. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  293. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  294. in loca se cava terrai coniecit ibique
  295. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  296. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  297. exagitata foras erumpitur et simul altam
  298. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  299. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  300. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  301. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  302. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  303. motibus in terris et multae per mare pessum
  304. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  305. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  306. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  307. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  308. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  309. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  310. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  311. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  312. terrai ne dissoluat natura repente,
  313. neu distracta suum late dispandat hiatum
  314. idque suis confusa velit complere ruinis.
  315. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  316. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  317. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  318. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  319. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  320. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  321. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  322. ---
  323. Principio mare mirantur non reddere maius
  324. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  325. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  326. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  327. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  328. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  329. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  330. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  331. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  332. quippe videmus enim vestis umore madentis
  333. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  334. at pelage multa et late substrata videmus.
  335. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  336. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  337. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  338. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  339. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  340. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  341. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  342. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  343. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  344. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  345. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  346. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  347. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  348. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  349. in terras itidem manare ex aequore salso;
  350. percolatur enim virus retroque remanat
  351. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  352. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  353. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  354. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  355. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  356. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  357. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  358. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  359. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  360. cernentes pavida complebant pectora cura,
  361. quid moliretur rerum natura novarum.
  362. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  363. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  364. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  365. et videas caelum summai totius unum
  366. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  367. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  368. quod bene propositum si plane contueare
  369. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  370. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  371. accepit calido febrim fervore coortam
  372. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  373. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  374. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  375. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  376. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  377. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  378. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  379. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  380. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  381. ex infinito satis omnia suppeditare,
  382. unde repente queat tellus concussa moveri
  383. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  384. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  385. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  386. et tempestates pluviae graviore coortu
  387. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  388. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  389. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  390. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  391. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  392. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  393. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  394. nil sint ad summam summai totius omnem.
  395. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  396. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  397. expediam. primum totius subcava montis
  398. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  399. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  400. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  401. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  402. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  403. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  404. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  405. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  406. differt et crassa volvit caligine fumum
  407. extruditque simul mirando pondere saxa;
  408. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  409. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  410. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  411. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  412. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  413. ---
  414. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  415. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  416. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  417. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  418. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  419. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  420. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  421. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  422. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  423. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  424. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  425. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  426. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  427. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  428. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  429. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  430. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  431. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  432. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  433. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  434. cogentes sursus replent coguntque manere.
  435. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  436. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  437. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  438. inter nigra virum percocto saecla colore
  439. exoriens penitus media ab regione diei.
  440. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  441. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  442. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  443. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  444. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  445. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  446. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  447. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  448. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  449. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  450. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  451. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  452. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  453. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  454. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  455. expediam, quali natura praedita constent.
  456. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  457. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  458. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  459. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  460. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  461. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  462. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  463. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  464. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  465. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  466. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  467. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  468. cornices, non cum fumant altaria donis;
  469. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  470. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  471. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  472. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  473. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  474. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  475. manibus ut si sint divis mactata repente.
  476. omnia quae naturali ratione geruntur,
  477. et quibus e fiant causis apparet origo;
  478. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  479. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  480. ducere forte deos manis inferne reamur,
  481. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  482. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  483. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  484. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  485. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  486. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  487. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  488. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  489. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  490. res ad vitai rationem ostendimus ante
  491. propter dissimilem naturam dissimilisque
  492. texturas inter sese primasque figuras.
  493. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  494. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  495. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  496. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  497. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  498. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  499. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  500. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  501. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  502. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  503. floris odore hominem taetro consueta necare.
  504. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  505. multa modis multis multarum semina rerum
  506. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  507. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  508. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  509. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  510. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  511. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  512. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  513. multaque praeterea languentia membra per artus
  514. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  515. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  516. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  517. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  518. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  519. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  520. at cum membra domans percepit fervida febris,
  521. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  522. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  523. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  524. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  525. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  526. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  527. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  528. quas hominum reddunt facies qualisque colores!