De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  2. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  3. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  4. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  5. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  6. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  7. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  8. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  9. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  10. tantus discidio nubis ventique procella
  11. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  12. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  13. incidit in validam maturo culmine nubem;
  14. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  15. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  16. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  17. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  18. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  19. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  20. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,