De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  2. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  3. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  4. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  5. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  6. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  7. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  8. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  9. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  10. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  11. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  12. tantus discidio nubis ventique procella
  13. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  14. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  15. incidit in validam maturo culmine nubem;
  16. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  17. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  18. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  19. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  20. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  21. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  22. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  23. atque alia ex ipso conradens portat
  24. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  25. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  26. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  27. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  28. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  29. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  30. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  31. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  32. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  33. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  34. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  35. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  36. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  37. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  38. nec temere omnino plane vis frigida venti
  39. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  40. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  41. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  42. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  43. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  44. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  45. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  46. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  47. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  48. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  49. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  50. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  51. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  52. non igitur multis offensibus in remorando
  53. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  54. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  55. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  56. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  57. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  58. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  59. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  60. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  61. et validas auget viris et roborat ictum;
  62. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  63. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  64. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  65. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  66. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  67. incolumisque venit per res atque integra transit
  68. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  69. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  70. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  71. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  72. conferve facit, e parvis quia facta minute
  73. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  74. quae facile insinuantur et insinuata repente
  75. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  76. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  77. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  78. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  79. frigore enim desunt ignes ventique calore
  80. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  81. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  82. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  83. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  84. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  85. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  86. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  87. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  88. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  89. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  90. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  91. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  92. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  93. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  94. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  95. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  96. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  97. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  98. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  99. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  100. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  101. indicia occultae divum perquirere mentis,
  102. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  103. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  104. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  105. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  106. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  107. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  108. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  109. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  110. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  111. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  112. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  113. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  114. turbine caelesti subito correptus et igni?
  115. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  116. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  117. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  118. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  119. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  120. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  121. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  122. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  123. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  124. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  125. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  126. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  127. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  128. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  129. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  130. et simul in multas partis qui credere possis
  131. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  132. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  133. at saepest numero factum fierique necessest,
  134. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  135. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  136. postremo cur sancta deum delubra suasque
  137. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  138. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  139. demit imaginibus violento volnere honorem?
  140. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  141. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  142. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  143. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  144. in mare qua missi veniant ratione superne.
  145. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  146. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  147. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  148. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  149. navigia in summum veniant vexata periclum.
  150. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  151. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  152. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  153. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  154. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  155. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  156. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  157. versabundus enim turbo descendit et illam
  158. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  159. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  160. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  161. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  162. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  163. vertex conradens ex semina nubis
  164. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  165. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  166. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  167. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  168. officere in terris, apparet crebrius idem
  169. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  170. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  171. hoc super in caeli spatio coiere repente
  172. asperiora, modis quae possint indupedita
  173. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  174. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  175. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  176. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  177. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  178. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  179. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  180. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  181. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  182. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  183. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  184. hic demum fit uti turba maiore coorta
  185. et condensa queant apparere et simul ipso
  186. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  187. nam loca declarat sursum ventosa patere
  188. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  189. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  190. corpora naturam declarant litore vestis
  191. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  192. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  193. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  194. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  195. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  196. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  197. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  198. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  199. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  200. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  201. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  202. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  203. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  204. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  205. esse infinitam docui, quantaque volarent
  206. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  207. immemorabile per spatium transire solerent.
  208. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  209. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  210. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  211. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  212. et quasi per magni circum spiracula mundi
  213. exitus introitusque elementis redditus extat.
  214. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  215. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  216. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  217. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  218. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  219. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  220. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  221. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  222. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  223. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  224. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  225. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  226. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  227. multa modis multis convenere undique adaucta,
  228. confertae nubes umorem mittere certant
  229. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  230. copia nimborum turba maiore coacta
  231. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  232. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  233. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  234. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  235. cera super calido tabescens multa liquescat.
  236. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  237. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  238. at retinere diu pluviae longumque morari
  239. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  240. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  241. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  242. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  243. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  244. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  245. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  246. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  247. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  248. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  249. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  250. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  251. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  252. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  253. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  254. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  255. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  256. supter item ut supera ventosis undique plenam
  257. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  258. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  259. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  260. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  261. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  262. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  263. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  264. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  265. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  266. concussu late disserpunt inde tremores.
  267. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  268. tecta viam propter non magno pondere tota,
  269. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  270. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  271. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  272. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  273. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  274. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  275. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  276. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  277. collectus parte ex una procumbit et urget
  278. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  279. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  280. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  281. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  282. inclinata minent in eandem prodita partem
  283. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  284. et metuunt magni naturam credere mundi
  285. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  286. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  287. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  288. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  289. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  290. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  291. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  292. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  293. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  294. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  295. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  296. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  297. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  298. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  299. in loca se cava terrai coniecit ibique
  300. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  301. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  302. exagitata foras erumpitur et simul altam
  303. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  304. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  305. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  306. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  307. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  308. motibus in terris et multae per mare pessum
  309. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  310. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  311. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  312. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  313. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  314. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  315. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  316. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  317. terrai ne dissoluat natura repente,
  318. neu distracta suum late dispandat hiatum
  319. idque suis confusa velit complere ruinis.
  320. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  321. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  322. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  323. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  324. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  325. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  326. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  327. ---
  328. Principio mare mirantur non reddere maius
  329. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  330. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  331. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  332. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  333. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  334. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  335. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  336. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.