De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  2. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  3. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  4. quod fieret naturali varieque volaret
  5. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  6. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  7. et genus humanum frustra plerumque probavit
  8. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  9. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  10. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  11. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  12. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  13. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  14. non radii solis nec lucida tela diei
  15. discutiant, sed naturae species ratioque.
  16. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  17. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  18. esse et nativo consistere corpore caelum,
  19. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  20. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  21. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  22. ---
  23. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  24. currenti spatium praemonstra, callida musa
  25. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  26. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  27. ---
  28. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  29. ---
  30. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  31. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  32. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  33. et faciunt animos humilis formidine divom
  34. depressosque premunt ad terram propterea quod
  35. ignorantia causarum conferre deorum
  36. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  37. quorum operum causas nulla ratione videre
  38. possunt ac fieri divino numine rentur.
  39. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  40. si tamen interea mirantur qua ratione
  41. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  42. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  43. rursus in antiquas referuntur religionis
  44. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  45. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  46. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  47. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  48. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  49. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  50. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  51. delibata deum per te tibi numina sancta
  52. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  53. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  54. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  55. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  56. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  57. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  58. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  59. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  60. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  61. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  62. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  63. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  64. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  65. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  66. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  67. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  68. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  69. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  70. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  71. quorum operum causas nulla ratione videre
  72. possunt ac fieri divino numine rentur.
  73. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  74. propterea quia concurrunt sublime volantes
  75. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  76. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  77. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  78. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  79. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  80. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  81. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  82. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  83. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  84. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  85. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  86. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  87. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  88. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  89. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  90. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  91. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  92. verberibus venti versant planguntque per auras.
  93. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  94. frontibus adversis possint quam de latere ire
  95. diverso motu radentes corpora tractim,
  96. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  97. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  98. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  99. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  100. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  101. cum subito validi venti conlecta procella
  102. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  103. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  104. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  105. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  106. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  107. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  108. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  109. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  110. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  111. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  112. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  113. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.