De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  2. expediam neque te in promissis plura morabor.
  3. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  4. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  5. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  6. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  7. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  8. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  9. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  10. adeo tetra nimborum nocte coorta
  11. inpendent atrae formidinis ora superne,
  12. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  13. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  14. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  15. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  16. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  17. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  18. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  19. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  20. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  21. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  22. multa forent multis exempto nubila sole;
  23. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  24. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  25. si non extructis foret alte nubibus aether.
  26. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  27. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  28. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  29. semina habere cavas nubes et multa necessest
  30. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  31. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  32. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  33. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  34. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  35. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  36. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  37. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  38. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  39. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  40. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  41. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  42. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  43. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  44. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  45. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  46. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  47. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  48. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  49. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  50. tantus discidio nubis ventique procella
  51. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  52. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  53. incidit in validam maturo culmine nubem;
  54. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  55. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  56. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  57. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  58. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  59. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  60. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  61. atque alia ex ipso conradens portat
  62. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  63. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  64. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  65. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  66. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  67. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  68. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  69. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  70. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  71. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  72. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  73. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  74. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  75. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  76. nec temere omnino plane vis frigida venti
  77. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  78. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  79. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  80. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  81. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  82. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  83. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  84. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  85. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  86. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  87. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  88. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  89. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  90. non igitur multis offensibus in remorando
  91. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  92. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  93. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  94. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  95. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  96. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  97. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  98. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  99. et validas auget viris et roborat ictum;
  100. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  101. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  102. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  103. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  104. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  105. incolumisque venit per res atque integra transit
  106. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  107. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  108. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  109. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  110. conferve facit, e parvis quia facta minute
  111. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  112. quae facile insinuantur et insinuata repente
  113. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  114. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  115. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  116. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  117. frigore enim desunt ignes ventique calore
  118. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  119. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  120. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  121. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  122. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  123. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  124. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  125. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  126. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  127. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  128. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  129. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  130. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  131. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  132. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  133. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  134. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  135. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  136. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  137. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  138. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  139. indicia occultae divum perquirere mentis,
  140. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  141. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  142. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  143. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  144. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  145. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  146. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  147. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  148. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  149. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  150. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  151. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  152. turbine caelesti subito correptus et igni?
  153. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  154. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  155. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  156. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  157. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  158. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  159. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  160. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  161. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  162. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  163. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  164. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  165. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  166. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  167. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  168. et simul in multas partis qui credere possis
  169. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  170. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  171. at saepest numero factum fierique necessest,
  172. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  173. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  174. postremo cur sancta deum delubra suasque
  175. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  176. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  177. demit imaginibus violento volnere honorem?
  178. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  179. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  180. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  181. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  182. in mare qua missi veniant ratione superne.
  183. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  184. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  185. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  186. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  187. navigia in summum veniant vexata periclum.
  188. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  189. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  190. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  191. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  192. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  193. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  194. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  195. versabundus enim turbo descendit et illam
  196. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  197. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  198. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  199. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  200. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  201. vertex conradens ex semina nubis
  202. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  203. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  204. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  205. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  206. officere in terris, apparet crebrius idem
  207. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  208. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  209. hoc super in caeli spatio coiere repente
  210. asperiora, modis quae possint indupedita
  211. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  212. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  213. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  214. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  215. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  216. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  217. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  218. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  219. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  220. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  221. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  222. hic demum fit uti turba maiore coorta
  223. et condensa queant apparere et simul ipso
  224. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  225. nam loca declarat sursum ventosa patere
  226. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  227. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  228. corpora naturam declarant litore vestis
  229. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  230. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  231. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  232. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  233. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  234. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  235. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  236. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  237. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  238. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  239. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  240. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  241. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  242. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  243. esse infinitam docui, quantaque volarent
  244. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  245. immemorabile per spatium transire solerent.
  246. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  247. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  248. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  249. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  250. et quasi per magni circum spiracula mundi
  251. exitus introitusque elementis redditus extat.
  252. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  253. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  254. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  255. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  256. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  257. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  258. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  259. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  260. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  261. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  262. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  263. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  264. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  265. multa modis multis convenere undique adaucta,
  266. confertae nubes umorem mittere certant
  267. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  268. copia nimborum turba maiore coacta
  269. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  270. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  271. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  272. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  273. cera super calido tabescens multa liquescat.
  274. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  275. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  276. at retinere diu pluviae longumque morari
  277. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  278. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  279. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  280. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  281. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  282. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  283. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  284. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  285. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  286. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  287. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  288. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  289. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  290. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  291. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  292. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  293. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  294. supter item ut supera ventosis undique plenam
  295. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  296. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  297. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  298. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  299. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  300. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  301. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  302. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  303. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  304. concussu late disserpunt inde tremores.
  305. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  306. tecta viam propter non magno pondere tota,
  307. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  308. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  309. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  310. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  311. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  312. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  313. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  314. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  315. collectus parte ex una procumbit et urget
  316. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  317. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  318. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  319. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  320. inclinata minent in eandem prodita partem
  321. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  322. et metuunt magni naturam credere mundi
  323. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  324. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  325. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  326. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  327. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  328. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  329. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  330. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  331. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  332. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  333. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  334. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  335. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  336. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  337. in loca se cava terrai coniecit ibique
  338. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  339. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  340. exagitata foras erumpitur et simul altam
  341. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  342. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  343. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  344. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  345. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  346. motibus in terris et multae per mare pessum
  347. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  348. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  349. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  350. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  351. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  352. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  353. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  354. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  355. terrai ne dissoluat natura repente,
  356. neu distracta suum late dispandat hiatum
  357. idque suis confusa velit complere ruinis.
  358. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  359. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  360. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  361. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  362. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  363. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  364. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  365. ---
  366. Principio mare mirantur non reddere maius
  367. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  368. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  369. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  370. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  371. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  372. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  373. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  374. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  375. quippe videmus enim vestis umore madentis
  376. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  377. at pelage multa et late substrata videmus.
  378. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  379. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  380. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  381. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  382. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  383. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  384. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  385. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  386. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  387. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  388. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  389. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  390. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  391. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  392. in terras itidem manare ex aequore salso;
  393. percolatur enim virus retroque remanat
  394. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  395. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  396. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  397. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  398. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  399. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  400. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  401. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  402. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  403. cernentes pavida complebant pectora cura,
  404. quid moliretur rerum natura novarum.
  405. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  406. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  407. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  408. et videas caelum summai totius unum
  409. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  410. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  411. quod bene propositum si plane contueare
  412. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  413. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  414. accepit calido febrim fervore coortam
  415. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  416. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  417. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  418. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  419. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  420. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  421. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  422. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  423. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  424. ex infinito satis omnia suppeditare,
  425. unde repente queat tellus concussa moveri
  426. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  427. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  428. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  429. et tempestates pluviae graviore coortu
  430. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  431. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  432. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  433. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  434. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  435. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  436. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  437. nil sint ad summam summai totius omnem.
  438. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  439. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  440. expediam. primum totius subcava montis
  441. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  442. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  443. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  444. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  445. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  446. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  447. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  448. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  449. differt et crassa volvit caligine fumum
  450. extruditque simul mirando pondere saxa;
  451. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  452. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  453. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  454. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  455. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  456. ---
  457. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  458. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  459. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  460. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  461. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  462. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  463. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  464. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  465. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  466. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  467. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  468. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  469. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  470. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  471. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  472. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  473. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  474. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  475. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  476. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  477. cogentes sursus replent coguntque manere.
  478. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  479. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  480. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  481. inter nigra virum percocto saecla colore
  482. exoriens penitus media ab regione diei.
  483. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  484. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  485. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  486. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  487. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  488. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  489. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  490. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  491. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  492. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  493. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  494. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  495. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  496. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  497. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  498. expediam, quali natura praedita constent.
  499. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  500. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  501. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  502. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  503. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  504. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  505. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  506. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  507. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  508. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  509. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  510. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  511. cornices, non cum fumant altaria donis;
  512. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  513. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  514. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  515. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  516. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  517. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  518. manibus ut si sint divis mactata repente.
  519. omnia quae naturali ratione geruntur,
  520. et quibus e fiant causis apparet origo;
  521. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  522. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  523. ducere forte deos manis inferne reamur,
  524. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  525. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  526. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  527. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  528. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  529. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  530. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  531. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  532. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  533. res ad vitai rationem ostendimus ante
  534. propter dissimilem naturam dissimilisque
  535. texturas inter sese primasque figuras.
  536. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  537. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  538. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  539. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  540. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  541. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  542. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  543. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  544. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  545. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  546. floris odore hominem taetro consueta necare.
  547. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  548. multa modis multis multarum semina rerum
  549. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  550. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  551. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  552. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  553. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  554. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  555. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  556. multaque praeterea languentia membra per artus
  557. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  558. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  559. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  560. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  561. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  562. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  563. at cum membra domans percepit fervida febris,
  564. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  565. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  566. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  567. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  568. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  569. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  570. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  571. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  572. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  573. quam soleant et quam vitai copia desit,
  574. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  575. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  576. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  577. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  578. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  579. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  580. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  581. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  582. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  583. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  584. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  585. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  586. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  587. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  588. propterea quod magna mali fit copia circum.
  589. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  590. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  591. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  592. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  593. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  594. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  595. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  596. scilicet in terram delabi pondere cogit
  597. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  598. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  599. ---
  600. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  601. arescit quia terra calore et semina si qua
  602. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  603. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  604. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  605. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  606. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  607. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  608. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  609. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  610. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  611. sole putant subter terras fervescere partim,
  612. nox ubi terribili terras caligine texit.
  613. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  614. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  615. non quierit calidum supera de reddere parte,
  616. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  617. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  618. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  619. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  620. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  621. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  622. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  623. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  624. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  625. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  626. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  627. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  628. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  629. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  630. et rare fecit calido miscente vapore,
  631. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  632. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  633. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  634. praeterea solis radiis iactatur aquai
  635. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  636. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  637. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  638. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  639. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  640. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  641. taedaque consimili ratione accensa per undas
  642. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  643. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  644. semina de terraque necessest funditus ipsa
  645. ignis corpora per totum consurgere fontem
  646. et simul exspirare foras exireque in auras,
  647. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  648. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  649. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  650. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  651. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  652. et multis aliis praebet regionibus aequor
  653. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  654. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  655. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  656. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  657. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  658. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  659. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  660. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  661. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  662. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  663. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  664. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  665. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  666. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  667. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  668. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  669. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  670. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  671. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  672. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  673. ordine demisso levibus iactarier auris,
  674. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  675. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  676. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  677. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  678. ipsius rei rationem reddere possis,
  679. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  680. quo magis attentas auris animumque reposco.
  681. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  682. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  683. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  684. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  685. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  686. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  687. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  688. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  689. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  690. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  691. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  692. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  693. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  694. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  695. cernere odorari licet et sentire sonare.
  696. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  697. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  698. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  699. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  700. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  701. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  702. principio fit ut in speluncis saxa superna
  703. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  704. manat item nobis e toto corpore sudor,
  705. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  706. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  707. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  708. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  709. sentimus, sentimus item transire per aurum
  710. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  711. denique per dissaepta domorum saxea voces
  712. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  713. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  714. denique qua circum caeli lorica ,
  715. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  716. et tempestate in terra caeloque coorta
  717. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  718. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  719. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  720. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  721. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  722. principio terram sol excoquit et facit are,
  723. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  724. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  725. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  726. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  727. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  728. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  729. at coria et carnem mollit durata calore.
  730. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  731. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  732. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  733. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  734. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  735. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  736. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  737. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  738. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  739. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  740. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  741. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  742. dissimili inter se natura praedita debent
  743. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  744. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  745. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  746. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  747. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  748. scilicet id fieri cogit natura viarum
  749. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  750. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  751. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  752. argentoque foras aliud vitroque meare;
  753. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  754. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  755. scilicet id fieri cogit natura viarum
  756. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  757. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  758. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  759. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  760. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  761. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  762. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  763. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  764. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  765. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  766. in medio locus, extemplo primordia ferri
  767. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  768. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  769. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  770. indupedita suis arte conexa cohaeret
  771. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  772. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  773. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  774. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  775. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  776. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  777. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  778. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  779. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  780. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  781. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  782. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  783. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  784. quod, simul a fronte est anelli rarior
  785. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  786. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  787. a tergo quasi provehat atque propellat.
  788. semper enim circum positus res verberat ;
  789. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  790. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  791. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  792. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  793. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  794. denique res omnes debent in corpore habere
  795. , quandoquidem raro sunt corpore et
  796. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  797. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  798. sollicito motu semper iactatur eoque
  799. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  800. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  801. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  802. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  803. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  804. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  805. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  806. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  807. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  808. aere interposito discordia tanta creatur
  809. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  810. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  811. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  812. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  813. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  814. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  815. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  816. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  817. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  818. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  819. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  820. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  821. lignea materies in quo genere esse videtur.
  822. interutrasque igitur ferri natura locata
  823. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  824. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  825. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  826. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  827. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  828. saxa vides primum sola colescere calce.
  829. glutine materies taurino iungitur una,
  830. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  831. quam laxare queant compages taurea vincla.
  832. vitigeni latices aquai fontibus audent
  833. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  834. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  835. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  836. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  837. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  838. denique res auro non aurum copulat una,
  839. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  840. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  841. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  842. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  843. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  844. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  845. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  846. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  847. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  848. inter se quaedam possint coplata teneri;
  849. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  850. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  851. mortiferam possit cladem conflare coorta
  852. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  853. expediam, primum multarum semina rerum
  854. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  855. et contra quae sint morbo mortique necessest
  856. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  857. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  858. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  859. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  860. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  861. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  862. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  863. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  864. temptari procul a patria qui cumque domoque
  865. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  866. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  867. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  868. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  869. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  870. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  871. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  872. tum color et facies hominum distare videntur
  873. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  874. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  875. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  876. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  877. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  878. partibus ac membris; varius concinnat id .
  879. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  880. commovet atque inimicus serpere coepit,
  881. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  882. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  883. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  884. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  885. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  886. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  887. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  888. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  889. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  890. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  891. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  892. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  893. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  894. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  895. an caelum nobis ultro natura corumptum
  896. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  897. quod nos adventu possit temptare recenti.
  898. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  899. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  900. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  901. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  902. permensus multum camposque natantis,
  903. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  904. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  905. principio caput incensum fervore gerebant
  906. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  907. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  908. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  909. atque animi interpres manabat lingua cruore
  910. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  911. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  912. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  913. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  914. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,