De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  2. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  3. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  4. fiant ut possint ictu discludere turris,
  5. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  6. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  7. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  8. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  9. expediam neque te in promissis plura morabor.
  10. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  11. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  12. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  13. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  14. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  15. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  16. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  17. adeo tetra nimborum nocte coorta
  18. inpendent atrae formidinis ora superne,
  19. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  20. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  21. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  22. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  23. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  24. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  25. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  26. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  27. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  28. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  29. multa forent multis exempto nubila sole;
  30. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  31. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  32. si non extructis foret alte nubibus aether.
  33. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  34. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  35. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  36. semina habere cavas nubes et multa necessest
  37. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  38. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  39. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  40. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  41. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  42. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  43. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  44. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  45. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  46. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  47. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  48. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  49. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  50. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  51. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  52. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  53. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  54. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  55. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  56. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  57. tantus discidio nubis ventique procella
  58. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  59. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  60. incidit in validam maturo culmine nubem;
  61. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  62. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  63. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  64. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  65. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  66. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  67. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  68. atque alia ex ipso conradens portat
  69. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  70. non alia longe ratione ac plumbea saepe