De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. curat item vasis integris vina repente
  2. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  3. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  4. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  5. mobiliter soluens differt primordia vini.
  6. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  7. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  8. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  9. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  10. fiant ut possint ictu discludere turris,
  11. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  12. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  13. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  14. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  15. expediam neque te in promissis plura morabor.
  16. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  17. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  18. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  19. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  20. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  21. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  22. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  23. adeo tetra nimborum nocte coorta
  24. inpendent atrae formidinis ora superne,
  25. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  26. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  27. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  28. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  29. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  30. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  31. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  32. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  33. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  34. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  35. multa forent multis exempto nubila sole;
  36. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  37. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  38. si non extructis foret alte nubibus aether.
  39. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  40. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  41. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  42. semina habere cavas nubes et multa necessest
  43. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  44. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  45. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  46. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  47. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  48. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  49. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  50. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  51. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  52. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  53. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  54. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  55. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  56. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  57. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  58. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  59. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  60. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  61. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  62. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  63. tantus discidio nubis ventique procella
  64. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  65. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  66. incidit in validam maturo culmine nubem;
  67. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  68. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  69. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  70. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  71. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  72. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  73. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  74. atque alia ex ipso conradens portat
  75. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  76. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  77. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  78. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  79. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  80. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  81. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  82. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  83. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  84. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  85. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  86. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  87. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  88. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  89. nec temere omnino plane vis frigida venti
  90. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  91. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  92. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  93. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  94. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  95. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  96. colligit et magnum conamen sumit eundi,