De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  2. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  3. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  4. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  5. curat item vasis integris vina repente
  6. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  7. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  8. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  9. mobiliter soluens differt primordia vini.
  10. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  11. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  12. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  13. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  14. fiant ut possint ictu discludere turris,
  15. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  16. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  17. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  18. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  19. expediam neque te in promissis plura morabor.
  20. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  21. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  22. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  23. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  24. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  25. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  26. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  27. adeo tetra nimborum nocte coorta
  28. inpendent atrae formidinis ora superne,
  29. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  30. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  31. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  32. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  33. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  34. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  35. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  36. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  37. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  38. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  39. multa forent multis exempto nubila sole;
  40. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  41. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  42. si non extructis foret alte nubibus aether.
  43. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  44. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  45. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  46. semina habere cavas nubes et multa necessest
  47. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  48. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  49. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  50. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  51. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  52. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  53. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  54. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  55. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  56. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  57. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  58. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  59. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  60. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  61. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  62. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  63. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  64. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  65. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  66. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  67. tantus discidio nubis ventique procella
  68. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  69. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  70. incidit in validam maturo culmine nubem;
  71. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  72. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  73. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  74. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  75. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  76. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  77. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  78. atque alia ex ipso conradens portat
  79. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  80. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  81. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  82. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  83. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  84. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  85. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  86. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  87. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  88. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  89. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  90. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  91. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  92. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  93. nec temere omnino plane vis frigida venti
  94. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  95. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  96. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  97. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  98. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  99. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  100. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  101. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  102. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  103. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  104. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  105. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  106. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  107. non igitur multis offensibus in remorando
  108. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  109. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  110. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  111. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  112. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  113. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  114. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  115. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  116. et validas auget viris et roborat ictum;
  117. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  118. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  119. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  120. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  121. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  122. incolumisque venit per res atque integra transit
  123. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  124. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  125. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  126. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  127. conferve facit, e parvis quia facta minute
  128. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  129. quae facile insinuantur et insinuata repente
  130. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  131. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  132. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  133. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  134. frigore enim desunt ignes ventique calore
  135. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  136. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  137. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  138. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  139. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  140. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  141. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  142. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  143. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  144. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  145. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  146. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  147. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  148. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  149. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  150. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  151. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  152. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  153. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  154. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  155. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  156. indicia occultae divum perquirere mentis,
  157. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  158. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  159. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  160. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  161. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  162. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  163. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  164. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  165. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  166. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  167. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  168. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  169. turbine caelesti subito correptus et igni?
  170. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  171. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  172. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  173. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  174. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  175. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  176. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  177. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  178. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  179. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  180. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  181. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  182. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  183. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  184. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  185. et simul in multas partis qui credere possis
  186. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  187. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  188. at saepest numero factum fierique necessest,
  189. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  190. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  191. postremo cur sancta deum delubra suasque
  192. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  193. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  194. demit imaginibus violento volnere honorem?
  195. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  196. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  197. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  198. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  199. in mare qua missi veniant ratione superne.
  200. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  201. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  202. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  203. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  204. navigia in summum veniant vexata periclum.
  205. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  206. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  207. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  208. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  209. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  210. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  211. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  212. versabundus enim turbo descendit et illam
  213. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  214. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  215. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  216. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  217. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  218. vertex conradens ex semina nubis
  219. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  220. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  221. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  222. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  223. officere in terris, apparet crebrius idem
  224. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  225. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  226. hoc super in caeli spatio coiere repente
  227. asperiora, modis quae possint indupedita
  228. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  229. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  230. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  231. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  232. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  233. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  234. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  235. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  236. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  237. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  238. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  239. hic demum fit uti turba maiore coorta
  240. et condensa queant apparere et simul ipso
  241. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  242. nam loca declarat sursum ventosa patere
  243. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  244. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  245. corpora naturam declarant litore vestis
  246. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  247. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  248. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  249. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  250. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  251. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  252. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  253. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  254. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  255. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  256. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  257. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  258. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  259. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  260. esse infinitam docui, quantaque volarent
  261. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  262. immemorabile per spatium transire solerent.
  263. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  264. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  265. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  266. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  267. et quasi per magni circum spiracula mundi
  268. exitus introitusque elementis redditus extat.
  269. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  270. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  271. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  272. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  273. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  274. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  275. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  276. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  277. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  278. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  279. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  280. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  281. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  282. multa modis multis convenere undique adaucta,
  283. confertae nubes umorem mittere certant
  284. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  285. copia nimborum turba maiore coacta
  286. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  287. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  288. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  289. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  290. cera super calido tabescens multa liquescat.
  291. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  292. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  293. at retinere diu pluviae longumque morari
  294. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  295. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  296. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  297. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  298. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  299. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  300. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  301. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  302. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  303. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  304. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  305. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  306. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  307. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  308. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  309. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  310. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  311. supter item ut supera ventosis undique plenam
  312. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  313. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  314. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  315. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  316. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  317. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  318. terra superne tremit magnis concussa ruinis,