De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  2. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  3. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  4. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  5. constituit natura minutis mobilibusque
  6. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  7. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  8. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  9. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  10. curat item vasis integris vina repente
  11. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  12. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  13. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  14. mobiliter soluens differt primordia vini.
  15. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  16. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  17. tanto mobilior vis et dominantior haec est.