De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  2. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  3. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  4. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  5. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  6. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  7. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  8. Quod superest, quali natura praedita constent
  9. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  10. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  11. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  12. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  13. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  14. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  15. constituit natura minutis mobilibusque
  16. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  17. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  18. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  19. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  20. curat item vasis integris vina repente
  21. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  22. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  23. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  24. mobiliter soluens differt primordia vini.
  25. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  26. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  27. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  28. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  29. fiant ut possint ictu discludere turris,
  30. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  31. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  32. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  33. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  34. expediam neque te in promissis plura morabor.
  35. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  36. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  37. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  38. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  39. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  40. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  41. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  42. adeo tetra nimborum nocte coorta
  43. inpendent atrae formidinis ora superne,
  44. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  45. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  46. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  47. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  48. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  49. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  50. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  51. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  52. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  53. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  54. multa forent multis exempto nubila sole;
  55. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  56. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  57. si non extructis foret alte nubibus aether.
  58. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  59. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  60. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  61. semina habere cavas nubes et multa necessest
  62. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  63. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  64. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  65. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  66. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  67. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  68. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  69. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  70. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  71. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  72. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  73. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  74. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  75. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  76. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  77. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  78. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  79. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  80. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  81. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  82. tantus discidio nubis ventique procella
  83. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  84. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  85. incidit in validam maturo culmine nubem;
  86. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  87. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  88. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  89. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  90. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  91. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  92. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  93. atque alia ex ipso conradens portat
  94. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  95. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  96. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  97. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  98. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  99. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  100. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  101. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  102. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  103. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  104. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  105. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  106. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  107. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  108. nec temere omnino plane vis frigida venti
  109. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  110. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  111. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  112. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  113. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  114. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  115. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  116. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  117. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  118. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  119. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  120. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  121. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  122. non igitur multis offensibus in remorando
  123. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  124. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  125. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  126. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  127. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  128. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  129. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  130. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  131. et validas auget viris et roborat ictum;
  132. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  133. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  134. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  135. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  136. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  137. incolumisque venit per res atque integra transit
  138. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  139. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  140. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  141. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  142. conferve facit, e parvis quia facta minute
  143. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  144. quae facile insinuantur et insinuata repente
  145. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  146. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  147. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  148. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  149. frigore enim desunt ignes ventique calore
  150. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  151. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  152. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  153. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  154. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  155. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  156. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  157. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  158. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  159. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  160. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  161. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  162. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  163. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  164. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  165. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  166. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  167. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  168. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  169. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  170. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  171. indicia occultae divum perquirere mentis,
  172. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  173. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  174. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  175. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  176. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  177. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  178. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  179. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  180. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  181. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  182. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  183. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  184. turbine caelesti subito correptus et igni?
  185. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  186. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  187. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  188. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  189. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  190. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  191. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  192. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  193. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  194. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  195. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  196. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  197. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  198. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  199. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  200. et simul in multas partis qui credere possis
  201. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  202. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  203. at saepest numero factum fierique necessest,
  204. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  205. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  206. postremo cur sancta deum delubra suasque
  207. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  208. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  209. demit imaginibus violento volnere honorem?
  210. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  211. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  212. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  213. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  214. in mare qua missi veniant ratione superne.
  215. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  216. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  217. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  218. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  219. navigia in summum veniant vexata periclum.
  220. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  221. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  222. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  223. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  224. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  225. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  226. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  227. versabundus enim turbo descendit et illam
  228. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  229. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  230. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  231. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  232. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  233. vertex conradens ex semina nubis
  234. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  235. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  236. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  237. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  238. officere in terris, apparet crebrius idem
  239. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  240. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  241. hoc super in caeli spatio coiere repente
  242. asperiora, modis quae possint indupedita
  243. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  244. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  245. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  246. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  247. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  248. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  249. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  250. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  251. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  252. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  253. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  254. hic demum fit uti turba maiore coorta
  255. et condensa queant apparere et simul ipso
  256. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  257. nam loca declarat sursum ventosa patere
  258. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  259. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  260. corpora naturam declarant litore vestis
  261. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  262. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  263. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  264. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  265. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  266. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  267. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  268. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  269. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  270. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  271. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  272. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  273. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  274. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  275. esse infinitam docui, quantaque volarent
  276. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  277. immemorabile per spatium transire solerent.
  278. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  279. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  280. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  281. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  282. et quasi per magni circum spiracula mundi
  283. exitus introitusque elementis redditus extat.
  284. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  285. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  286. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  287. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  288. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  289. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  290. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  291. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  292. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  293. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  294. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  295. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  296. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  297. multa modis multis convenere undique adaucta,
  298. confertae nubes umorem mittere certant
  299. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  300. copia nimborum turba maiore coacta
  301. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  302. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  303. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  304. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  305. cera super calido tabescens multa liquescat.
  306. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  307. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  308. at retinere diu pluviae longumque morari
  309. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  310. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  311. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  312. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  313. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  314. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  315. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  316. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  317. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  318. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  319. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  320. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  321. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  322. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  323. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  324. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  325. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  326. supter item ut supera ventosis undique plenam
  327. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  328. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  329. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  330. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  331. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  332. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  333. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  334. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  335. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  336. concussu late disserpunt inde tremores.
  337. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  338. tecta viam propter non magno pondere tota,
  339. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  340. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  341. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  342. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  343. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  344. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  345. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  346. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  347. collectus parte ex una procumbit et urget
  348. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  349. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  350. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  351. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  352. inclinata minent in eandem prodita partem
  353. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  354. et metuunt magni naturam credere mundi
  355. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  356. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  357. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  358. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  359. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  360. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  361. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  362. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  363. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  364. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,