De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  2. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  3. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  4. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  5. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  6. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  7. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  8. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  9. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  10. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  11. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  12. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  13. Quod superest, quali natura praedita constent
  14. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  15. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  16. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  17. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  18. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  19. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  20. constituit natura minutis mobilibusque
  21. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  22. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  23. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  24. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  25. curat item vasis integris vina repente
  26. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  27. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  28. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  29. mobiliter soluens differt primordia vini.
  30. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  31. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  32. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  33. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  34. fiant ut possint ictu discludere turris,
  35. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  36. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  37. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  38. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  39. expediam neque te in promissis plura morabor.
  40. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  41. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  42. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  43. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  44. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  45. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  46. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  47. adeo tetra nimborum nocte coorta
  48. inpendent atrae formidinis ora superne,
  49. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  50. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  51. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  52. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  53. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  54. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  55. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  56. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  57. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  58. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  59. multa forent multis exempto nubila sole;
  60. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  61. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  62. si non extructis foret alte nubibus aether.
  63. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  64. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  65. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  66. semina habere cavas nubes et multa necessest
  67. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  68. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  69. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  70. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  71. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  72. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  73. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  74. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  75. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  76. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  77. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  78. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  79. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  80. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  81. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  82. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  83. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  84. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  85. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  86. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  87. tantus discidio nubis ventique procella
  88. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  89. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  90. incidit in validam maturo culmine nubem;
  91. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  92. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  93. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  94. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  95. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  96. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  97. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  98. atque alia ex ipso conradens portat
  99. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  100. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  101. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  102. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  103. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  104. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  105. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  106. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  107. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  108. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  109. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  110. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  111. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  112. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  113. nec temere omnino plane vis frigida venti
  114. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  115. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  116. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  117. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  118. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  119. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  120. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  121. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  122. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  123. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  124. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  125. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  126. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  127. non igitur multis offensibus in remorando
  128. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  129. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  130. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  131. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  132. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  133. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  134. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  135. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  136. et validas auget viris et roborat ictum;
  137. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  138. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  139. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  140. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  141. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  142. incolumisque venit per res atque integra transit
  143. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  144. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  145. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  146. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  147. conferve facit, e parvis quia facta minute
  148. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  149. quae facile insinuantur et insinuata repente
  150. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  151. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  152. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  153. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  154. frigore enim desunt ignes ventique calore
  155. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  156. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  157. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  158. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  159. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  160. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  161. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  162. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  163. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  164. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  165. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  166. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  167. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  168. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  169. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  170. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  171. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  172. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  173. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  174. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  175. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  176. indicia occultae divum perquirere mentis,
  177. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  178. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  179. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  180. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  181. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  182. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  183. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  184. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  185. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  186. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  187. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  188. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  189. turbine caelesti subito correptus et igni?
  190. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  191. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  192. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  193. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  194. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  195. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  196. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  197. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  198. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  199. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  200. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  201. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  202. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  203. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  204. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  205. et simul in multas partis qui credere possis
  206. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  207. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  208. at saepest numero factum fierique necessest,
  209. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  210. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  211. postremo cur sancta deum delubra suasque
  212. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  213. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  214. demit imaginibus violento volnere honorem?
  215. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  216. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  217. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  218. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  219. in mare qua missi veniant ratione superne.
  220. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  221. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  222. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  223. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  224. navigia in summum veniant vexata periclum.
  225. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  226. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  227. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  228. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  229. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  230. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  231. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  232. versabundus enim turbo descendit et illam
  233. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  234. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  235. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  236. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  237. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  238. vertex conradens ex semina nubis
  239. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  240. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  241. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  242. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  243. officere in terris, apparet crebrius idem
  244. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  245. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  246. hoc super in caeli spatio coiere repente
  247. asperiora, modis quae possint indupedita
  248. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  249. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  250. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  251. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  252. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  253. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  254. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  255. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  256. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  257. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  258. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  259. hic demum fit uti turba maiore coorta
  260. et condensa queant apparere et simul ipso
  261. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  262. nam loca declarat sursum ventosa patere
  263. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  264. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  265. corpora naturam declarant litore vestis
  266. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  267. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  268. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  269. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  270. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  271. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  272. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  273. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  274. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  275. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  276. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  277. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  278. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  279. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  280. esse infinitam docui, quantaque volarent
  281. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  282. immemorabile per spatium transire solerent.
  283. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  284. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  285. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  286. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  287. et quasi per magni circum spiracula mundi
  288. exitus introitusque elementis redditus extat.
  289. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  290. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  291. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  292. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  293. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  294. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  295. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  296. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  297. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  298. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  299. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  300. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  301. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  302. multa modis multis convenere undique adaucta,
  303. confertae nubes umorem mittere certant
  304. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  305. copia nimborum turba maiore coacta
  306. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  307. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  308. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  309. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  310. cera super calido tabescens multa liquescat.
  311. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  312. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  313. at retinere diu pluviae longumque morari
  314. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  315. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  316. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  317. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  318. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  319. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  320. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  321. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  322. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  323. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  324. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  325. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  326. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  327. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  328. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  329. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  330. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  331. supter item ut supera ventosis undique plenam
  332. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  333. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  334. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  335. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  336. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  337. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  338. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  339. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  340. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  341. concussu late disserpunt inde tremores.
  342. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  343. tecta viam propter non magno pondere tota,
  344. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  345. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  346. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  347. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  348. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  349. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  350. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  351. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  352. collectus parte ex una procumbit et urget
  353. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  354. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  355. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  356. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  357. inclinata minent in eandem prodita partem
  358. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  359. et metuunt magni naturam credere mundi
  360. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  361. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  362. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  363. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  364. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  365. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  366. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  367. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  368. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  369. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  370. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  371. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  372. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  373. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  374. in loca se cava terrai coniecit ibique
  375. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  376. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  377. exagitata foras erumpitur et simul altam
  378. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  379. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  380. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  381. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  382. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  383. motibus in terris et multae per mare pessum
  384. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  385. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  386. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  387. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  388. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  389. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  390. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  391. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  392. terrai ne dissoluat natura repente,
  393. neu distracta suum late dispandat hiatum
  394. idque suis confusa velit complere ruinis.
  395. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  396. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  397. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  398. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  399. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  400. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  401. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  402. ---
  403. Principio mare mirantur non reddere maius
  404. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  405. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  406. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  407. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  408. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  409. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  410. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  411. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  412. quippe videmus enim vestis umore madentis
  413. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  414. at pelage multa et late substrata videmus.
  415. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  416. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  417. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  418. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  419. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  420. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  421. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  422. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  423. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  424. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  425. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  426. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  427. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  428. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  429. in terras itidem manare ex aequore salso;
  430. percolatur enim virus retroque remanat
  431. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  432. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  433. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  434. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  435. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  436. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  437. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  438. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  439. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  440. cernentes pavida complebant pectora cura,
  441. quid moliretur rerum natura novarum.
  442. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  443. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  444. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  445. et videas caelum summai totius unum
  446. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  447. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  448. quod bene propositum si plane contueare
  449. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  450. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  451. accepit calido febrim fervore coortam
  452. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  453. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  454. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  455. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  456. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  457. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  458. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  459. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  460. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  461. ex infinito satis omnia suppeditare,
  462. unde repente queat tellus concussa moveri
  463. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  464. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  465. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  466. et tempestates pluviae graviore coortu
  467. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  468. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  469. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  470. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  471. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  472. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  473. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  474. nil sint ad summam summai totius omnem.
  475. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  476. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  477. expediam. primum totius subcava montis
  478. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  479. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  480. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  481. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  482. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  483. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  484. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  485. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  486. differt et crassa volvit caligine fumum
  487. extruditque simul mirando pondere saxa;
  488. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  489. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  490. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  491. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  492. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  493. ---
  494. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  495. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  496. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  497. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  498. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  499. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  500. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  501. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  502. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  503. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  504. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  505. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  506. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  507. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  508. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  509. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  510. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  511. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  512. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  513. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  514. cogentes sursus replent coguntque manere.
  515. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  516. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  517. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  518. inter nigra virum percocto saecla colore
  519. exoriens penitus media ab regione diei.
  520. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  521. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  522. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  523. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  524. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  525. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  526. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  527. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  528. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  529. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  530. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  531. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  532. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  533. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  534. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  535. expediam, quali natura praedita constent.
  536. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  537. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  538. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  539. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  540. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  541. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  542. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  543. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  544. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  545. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  546. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  547. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  548. cornices, non cum fumant altaria donis;
  549. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  550. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  551. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  552. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  553. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  554. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  555. manibus ut si sint divis mactata repente.
  556. omnia quae naturali ratione geruntur,
  557. et quibus e fiant causis apparet origo;
  558. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  559. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  560. ducere forte deos manis inferne reamur,
  561. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  562. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  563. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  564. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  565. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  566. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  567. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  568. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  569. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  570. res ad vitai rationem ostendimus ante
  571. propter dissimilem naturam dissimilisque
  572. texturas inter sese primasque figuras.
  573. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  574. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  575. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  576. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  577. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  578. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  579. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  580. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  581. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  582. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  583. floris odore hominem taetro consueta necare.
  584. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  585. multa modis multis multarum semina rerum
  586. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  587. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  588. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  589. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  590. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  591. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  592. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  593. multaque praeterea languentia membra per artus
  594. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  595. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  596. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  597. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  598. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  599. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  600. at cum membra domans percepit fervida febris,
  601. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  602. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  603. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  604. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  605. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  606. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  607. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  608. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  609. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  610. quam soleant et quam vitai copia desit,
  611. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  612. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  613. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  614. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  615. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  616. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  617. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  618. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  619. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  620. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  621. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  622. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  623. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  624. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  625. propterea quod magna mali fit copia circum.
  626. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  627. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  628. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  629. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  630. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  631. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  632. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  633. scilicet in terram delabi pondere cogit
  634. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  635. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  636. ---
  637. frigidior porro in puteis aestate fit umor,