De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  2. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  3. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  4. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  5. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  6. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  7. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  8. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  9. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  10. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  11. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  12. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  13. Quod superest, quali natura praedita constent
  14. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  15. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  16. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  17. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  18. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  19. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  20. constituit natura minutis mobilibusque
  21. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  22. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  23. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  24. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  25. curat item vasis integris vina repente
  26. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  27. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  28. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  29. mobiliter soluens differt primordia vini.
  30. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  31. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  32. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  33. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  34. fiant ut possint ictu discludere turris,
  35. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  36. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  37. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  38. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  39. expediam neque te in promissis plura morabor.
  40. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  41. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  42. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  43. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  44. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  45. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  46. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  47. adeo tetra nimborum nocte coorta
  48. inpendent atrae formidinis ora superne,
  49. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  50. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  51. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  52. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  53. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  54. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  55. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  56. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  57. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  58. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  59. multa forent multis exempto nubila sole;
  60. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  61. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  62. si non extructis foret alte nubibus aether.
  63. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  64. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  65. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  66. semina habere cavas nubes et multa necessest
  67. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  68. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  69. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  70. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  71. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  72. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  73. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  74. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  75. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  76. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  77. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  78. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  79. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  80. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  81. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  82. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  83. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  84. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  85. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  86. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  87. tantus discidio nubis ventique procella
  88. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  89. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  90. incidit in validam maturo culmine nubem;
  91. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  92. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  93. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  94. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  95. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  96. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  97. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  98. atque alia ex ipso conradens portat
  99. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  100. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  101. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  102. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  103. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  104. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  105. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  106. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  107. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  108. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  109. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  110. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  111. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  112. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  113. nec temere omnino plane vis frigida venti
  114. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  115. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  116. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  117. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  118. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  119. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  120. colligit et magnum conamen sumit eundi,