De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  2. in statione locata sepultis undique ventis;
  3. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  4. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  5. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  6. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  7. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  8. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  9. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  10. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  11. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  12. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  13. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  14. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  15. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  16. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  17. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  18. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  19. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  20. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum