De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  2. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  3. nubila portabunt venti transversa per auras,
  4. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  5. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  6. in statione locata sepultis undique ventis;
  7. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  8. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  9. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  10. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  11. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  12. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  13. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  14. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  15. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  16. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  17. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille