De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. turbine ventorum comburens impete magno;
  2. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  3. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  4. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  5. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  6. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  7. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  8. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  9. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  10. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  11. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  12. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  13. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  14. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  15. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  16. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  17. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  18. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  19. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  20. e simili causa, concursu natus eodem.
  21. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  22. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  23. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  24. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  25. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  26. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  27. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  28. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  29. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  30. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  31. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  32. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  33. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  34. extructis aliis alias super impete miro.
  35. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  36. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  37. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  38. nubila portabunt venti transversa per auras,
  39. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  40. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  41. in statione locata sepultis undique ventis;
  42. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  43. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  44. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  45. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  46. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  47. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  48. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  49. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  50. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  51. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  52. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  53. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  54. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  55. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  56. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  57. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  58. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  59. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  60. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  61. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  62. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  63. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  64. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  65. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  66. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  67. Quod superest, quali natura praedita constent
  68. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  69. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  70. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  71. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  72. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  73. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  74. constituit natura minutis mobilibusque
  75. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  76. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  77. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  78. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  79. curat item vasis integris vina repente
  80. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  81. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  82. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  83. mobiliter soluens differt primordia vini.
  84. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  85. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  86. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  87. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  88. fiant ut possint ictu discludere turris,
  89. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  90. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  91. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  92. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  93. expediam neque te in promissis plura morabor.
  94. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  95. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  96. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  97. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  98. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  99. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  100. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  101. adeo tetra nimborum nocte coorta
  102. inpendent atrae formidinis ora superne,
  103. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  104. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  105. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  106. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  107. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  108. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  109. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  110. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  111. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  112. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  113. multa forent multis exempto nubila sole;
  114. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  115. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  116. si non extructis foret alte nubibus aether.
  117. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  118. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  119. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  120. semina habere cavas nubes et multa necessest
  121. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  122. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  123. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  124. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  125. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  126. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;