De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  2. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  3. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  4. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  5. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  6. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  7. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  8. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  9. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  10. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  11. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  12. turbine ventorum comburens impete magno;
  13. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  14. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  15. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  16. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  17. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  18. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  19. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  20. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  21. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  22. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  23. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  24. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  25. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  26. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  27. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  28. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  29. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  30. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  31. e simili causa, concursu natus eodem.
  32. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  33. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  34. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  35. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  36. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  37. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  38. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  39. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  40. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  41. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  42. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  43. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  44. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  45. extructis aliis alias super impete miro.
  46. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  47. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  48. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  49. nubila portabunt venti transversa per auras,
  50. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  51. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  52. in statione locata sepultis undique ventis;
  53. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  54. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  55. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  56. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  57. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  58. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  59. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  60. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  61. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  62. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  63. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  64. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  65. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  66. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  67. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  68. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  69. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  70. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  71. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  72. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  73. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  74. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  75. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  76. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  77. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  78. Quod superest, quali natura praedita constent
  79. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  80. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  81. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  82. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  83. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  84. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  85. constituit natura minutis mobilibusque
  86. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  87. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  88. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  89. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  90. curat item vasis integris vina repente
  91. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  92. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  93. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  94. mobiliter soluens differt primordia vini.
  95. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  96. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  97. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  98. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  99. fiant ut possint ictu discludere turris,
  100. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  101. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  102. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  103. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  104. expediam neque te in promissis plura morabor.
  105. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  106. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  107. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  108. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  109. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  110. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  111. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  112. adeo tetra nimborum nocte coorta
  113. inpendent atrae formidinis ora superne,
  114. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  115. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  116. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  117. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  118. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  119. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  120. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  121. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  122. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  123. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  124. multa forent multis exempto nubila sole;
  125. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  126. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  127. si non extructis foret alte nubibus aether.
  128. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  129. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  130. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  131. semina habere cavas nubes et multa necessest
  132. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  133. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  134. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  135. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  136. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  137. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  138. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  139. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  140. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  141. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  142. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  143. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  144. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  145. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  146. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  147. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  148. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  149. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  150. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  151. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  152. tantus discidio nubis ventique procella
  153. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  154. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  155. incidit in validam maturo culmine nubem;
  156. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  157. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  158. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  159. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  160. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  161. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  162. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  163. atque alia ex ipso conradens portat
  164. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  165. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  166. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  167. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  168. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  169. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  170. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  171. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  172. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  173. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  174. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  175. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  176. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  177. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  178. nec temere omnino plane vis frigida venti
  179. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  180. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  181. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  182. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  183. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  184. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  185. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  186. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  187. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  188. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  189. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  190. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  191. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  192. non igitur multis offensibus in remorando
  193. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  194. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  195. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  196. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  197. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  198. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  199. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  200. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  201. et validas auget viris et roborat ictum;
  202. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  203. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  204. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  205. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  206. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  207. incolumisque venit per res atque integra transit
  208. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.