De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  2. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  3. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  4. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  5. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  6. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  7. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  8. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  9. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  10. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  11. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  12. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  13. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  14. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  15. turbine ventorum comburens impete magno;
  16. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  17. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  18. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  19. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  20. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  21. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  22. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  23. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  24. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  25. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  26. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  27. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  28. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  29. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  30. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  31. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  32. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  33. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  34. e simili causa, concursu natus eodem.
  35. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  36. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  37. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  38. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  39. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  40. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  41. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  42. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  43. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  44. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  45. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  46. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  47. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  48. extructis aliis alias super impete miro.
  49. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  50. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  51. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  52. nubila portabunt venti transversa per auras,
  53. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  54. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  55. in statione locata sepultis undique ventis;
  56. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  57. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  58. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  59. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  60. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  61. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  62. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  63. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  64. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  65. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  66. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  67. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  68. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  69. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  70. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  71. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  72. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  73. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  74. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  75. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  76. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  77. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  78. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  79. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  80. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  81. Quod superest, quali natura praedita constent
  82. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  83. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  84. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  85. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  86. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  87. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  88. constituit natura minutis mobilibusque
  89. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  90. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  91. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  92. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  93. curat item vasis integris vina repente
  94. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  95. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  96. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  97. mobiliter soluens differt primordia vini.
  98. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  99. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  100. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  101. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  102. fiant ut possint ictu discludere turris,
  103. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  104. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  105. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  106. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  107. expediam neque te in promissis plura morabor.
  108. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  109. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  110. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  111. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  112. quod tunc per totum concrescunt nubes,