De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  2. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  3. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  4. perscindat nubem perfringens impete recto;
  5. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  6. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  7. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  8. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  9. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  10. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  11. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  12. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  13. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  14. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  15. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  16. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  17. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  18. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  19. turbine ventorum comburens impete magno;
  20. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  21. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  22. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  23. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  24. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  25. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  26. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  27. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  28. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  29. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  30. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  31. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  32. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  33. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  34. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  35. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  36. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  37. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  38. e simili causa, concursu natus eodem.
  39. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  40. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  41. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  42. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  43. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  44. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  45. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  46. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  47. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  48. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  49. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  50. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  51. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  52. extructis aliis alias super impete miro.
  53. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  54. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  55. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  56. nubila portabunt venti transversa per auras,
  57. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  58. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  59. in statione locata sepultis undique ventis;
  60. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  61. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  62. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  63. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  64. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  65. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  66. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  67. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  68. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  69. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  70. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  71. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  72. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  73. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  74. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  75. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  76. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  77. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  78. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  79. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  80. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  81. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  82. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  83. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  84. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  85. Quod superest, quali natura praedita constent
  86. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  87. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  88. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  89. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  90. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  91. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  92. constituit natura minutis mobilibusque
  93. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  94. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  95. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  96. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  97. curat item vasis integris vina repente
  98. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  99. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  100. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  101. mobiliter soluens differt primordia vini.
  102. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  103. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  104. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  105. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  106. fiant ut possint ictu discludere turris,
  107. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  108. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  109. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  110. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  111. expediam neque te in promissis plura morabor.
  112. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  113. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  114. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  115. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  116. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  117. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  118. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  119. adeo tetra nimborum nocte coorta
  120. inpendent atrae formidinis ora superne,
  121. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  122. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  123. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  124. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  125. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  126. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  127. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  128. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  129. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  130. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  131. multa forent multis exempto nubila sole;
  132. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  133. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  134. si non extructis foret alte nubibus aether.
  135. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  136. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  137. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  138. semina habere cavas nubes et multa necessest
  139. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  140. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  141. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  142. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  143. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  144. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;