De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  2. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  3. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  4. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  5. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  6. et robustus item curvi moderator aratri
  7. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  8. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  9. exanimis pueris super exanimata parentum
  10. corpora non numquam posses retroque videre
  11. matribus et patribus natos super edere vitam.
  12. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  13. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  14. copia conveniens ex omni morbida parte.
  15. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  16. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  17. multa siti prostrata viam per proque voluta
  18. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  19. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  20. multaque per populi passim loca prompta viasque
  21. languida semanimo cum corpore membra videres
  22. horrida paedore et pannis cooperta perire,