De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  2. et graviter partim metuentes limina leti
  3. vivebant ferro privati parte virili,
  4. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  5. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  6. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  7. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  8. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  9. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  10. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  11. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  12. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  13. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  14. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  15. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  16. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  17. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  18. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  19. incomitata rapi certabant funera vasta
  20. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  21. nam quod ali dederat vitalis auras
  22. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  23. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  24. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  25. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  26. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  27. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  28. funera respectans animam amittebat ibidem.
  29. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  30. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  31. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  32. idque vel in primis cumulabat funere funus
  33. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  34. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  35. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  36. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  37. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  38. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  39. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  40. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.