De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. divitiis homines et honore et laude potentis
  2. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  3. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  4. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  5. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  6. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  7. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  8. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  9. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  10. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  11. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  12. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  13. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  14. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  15. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  16. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  17. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  18. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  19. quod fieret naturali varieque volaret
  20. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  21. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  22. et genus humanum frustra plerumque probavit
  23. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  24. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  25. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  26. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  27. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  28. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  29. non radii solis nec lucida tela diei
  30. discutiant, sed naturae species ratioque.
  31. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  32. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  33. esse et nativo consistere corpore caelum,
  34. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  35. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  36. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  37. ---
  38. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  39. currenti spatium praemonstra, callida musa
  40. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  41. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  42. ---
  43. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  44. ---
  45. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  46. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  47. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  48. et faciunt animos humilis formidine divom
  49. depressosque premunt ad terram propterea quod
  50. ignorantia causarum conferre deorum
  51. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  52. quorum operum causas nulla ratione videre
  53. possunt ac fieri divino numine rentur.
  54. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  55. si tamen interea mirantur qua ratione
  56. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  57. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  58. rursus in antiquas referuntur religionis
  59. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  60. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  61. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  62. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  63. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  64. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  65. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  66. delibata deum per te tibi numina sancta
  67. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  68. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  69. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  70. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  71. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  72. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  73. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  74. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  75. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  76. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  77. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  78. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  79. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  80. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  81. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  82. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  83. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  84. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  85. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  86. quorum operum causas nulla ratione videre
  87. possunt ac fieri divino numine rentur.
  88. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  89. propterea quia concurrunt sublime volantes
  90. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  91. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  92. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  93. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  94. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  95. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  96. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  97. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  98. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  99. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  100. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  101. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  102. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  103. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  104. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  105. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  106. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  107. verberibus venti versant planguntque per auras.
  108. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  109. frontibus adversis possint quam de latere ire
  110. diverso motu radentes corpora tractim,
  111. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  112. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  113. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  114. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  115. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  116. cum subito validi venti conlecta procella
  117. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  118. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  119. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  120. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  121. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  122. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  123. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  124. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  125. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  126. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  127. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  128. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  129. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  130. perscindat nubem perfringens impete recto;
  131. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  132. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  133. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  134. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  135. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  136. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  137. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  138. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  139. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  140. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  141. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  142. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  143. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  144. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  145. turbine ventorum comburens impete magno;
  146. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  147. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  148. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  149. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  150. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  151. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  152. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  153. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  154. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  155. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  156. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  157. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  158. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  159. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  160. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  161. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  162. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  163. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  164. e simili causa, concursu natus eodem.
  165. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  166. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  167. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  168. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  169. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  170. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  171. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  172. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  173. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  174. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  175. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  176. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  177. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  178. extructis aliis alias super impete miro.
  179. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  180. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  181. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  182. nubila portabunt venti transversa per auras,
  183. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  184. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  185. in statione locata sepultis undique ventis;
  186. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  187. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  188. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  189. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  190. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  191. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  192. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  193. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  194. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  195. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  196. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  197. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  198. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  199. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  200. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  201. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  202. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  203. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  204. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  205. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  206. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  207. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  208. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  209. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  210. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  211. Quod superest, quali natura praedita constent
  212. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  213. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  214. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  215. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  216. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  217. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  218. constituit natura minutis mobilibusque
  219. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  220. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  221. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  222. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  223. curat item vasis integris vina repente
  224. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  225. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  226. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  227. mobiliter soluens differt primordia vini.
  228. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  229. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  230. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  231. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  232. fiant ut possint ictu discludere turris,
  233. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  234. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  235. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  236. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  237. expediam neque te in promissis plura morabor.
  238. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  239. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  240. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  241. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  242. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  243. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  244. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  245. adeo tetra nimborum nocte coorta
  246. inpendent atrae formidinis ora superne,
  247. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  248. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  249. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  250. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  251. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,