De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. frontibus adversis possint quam de latere ire
  2. diverso motu radentes corpora tractim,
  3. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  4. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  5. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  6. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  7. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  8. cum subito validi venti conlecta procella
  9. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  10. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  11. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  12. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  13. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  14. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  15. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  16. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  17. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  18. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  19. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  20. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  21. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  22. perscindat nubem perfringens impete recto;
  23. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  24. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  25. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  26. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  27. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  28. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  29. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  30. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  31. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  32. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  33. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  34. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  35. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  36. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  37. turbine ventorum comburens impete magno;
  38. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  39. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  40. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  41. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  42. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  43. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  44. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  45. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  46. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  47. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  48. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  49. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  50. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  51. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  52. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  53. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  54. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  55. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  56. e simili causa, concursu natus eodem.
  57. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  58. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  59. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  60. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  61. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  62. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  63. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  64. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  65. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  66. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  67. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  68. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  69. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  70. extructis aliis alias super impete miro.
  71. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  72. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  73. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  74. nubila portabunt venti transversa per auras,
  75. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  76. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  77. in statione locata sepultis undique ventis;
  78. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  79. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  80. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  81. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  82. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  83. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  84. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  85. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  86. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  87. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  88. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  89. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  90. semina quod nubes ipsas permulta necessust