De Rerum Natura
Lucretius
-
- morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
- omnia tum vero vitai claustra lababant.
- spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
- rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
- atque animi prorsum tum vires totius, omne
- languebat corpus leti iam limine in ipso.
- intolerabilibusque malis erat anxius angor
- adsidue comes et gemitu commixta querella,
- singultusque frequens noctem per saepe diemque
- corripere adsidue nervos et membra coactans
- dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
- nec nimio cuiquam posses ardore tueri
- corporis in summo summam fervescere partem,
- sed potius tepidum manibus proponere tactum
- et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
- corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
- intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
- flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
- nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
- vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.