De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  2. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  3. atque animi interpres manabat lingua cruore
  4. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  5. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  6. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  7. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  8. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  9. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  10. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  11. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  12. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  13. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  14. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  15. corripere adsidue nervos et membra coactans
  16. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  17. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  18. corporis in summo summam fervescere partem,
  19. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  20. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  21. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  22. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  23. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  24. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  25. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  26. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  27. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  28. multi praecipites nymphis putealibus alte
  29. inciderunt ipso venientes ore patente:
  30. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  31. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  32. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  33. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  34. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  35. lumina versarent oculorum expertia somno.