De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod nos adventu possit temptare recenti.
  2. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  3. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  4. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  5. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  6. permensus multum camposque natantis,
  7. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  8. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  9. principio caput incensum fervore gerebant
  10. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  11. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  12. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  13. atque animi interpres manabat lingua cruore
  14. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  15. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  16. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  17. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  18. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  19. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  20. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  21. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  22. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  23. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  24. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  25. corripere adsidue nervos et membra coactans