De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. an caelum nobis ultro natura corumptum
  2. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  3. quod nos adventu possit temptare recenti.
  4. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  5. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  6. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  7. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  8. permensus multum camposque natantis,
  9. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  10. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  11. principio caput incensum fervore gerebant
  12. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  13. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  14. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  15. atque animi interpres manabat lingua cruore
  16. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  17. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  18. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  19. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  20. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  21. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  22. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  23. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  24. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  25. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  26. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  27. corripere adsidue nervos et membra coactans
  28. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  29. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  30. corporis in summo summam fervescere partem,
  31. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  32. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  33. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  34. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  35. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  36. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  37. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  38. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  39. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  40. multi praecipites nymphis putealibus alte
  41. inciderunt ipso venientes ore patente:
  42. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  43. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  44. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  45. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  46. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  47. lumina versarent oculorum expertia somno.
  48. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  49. perturbata animi mens in maerore metuque,
  50. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  51. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  52. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  53. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  54. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  55. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  56. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  57. a pedibusque minutatim succedere frigus
  58. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  59. conpressae nares, nasi primoris acumen
  60. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  61. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  62. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  63. octavoque fere candenti lumine solis
  64. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  65. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  66. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  67. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  68. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  69. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  70. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  71. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  72. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  73. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  74. et graviter partim metuentes limina leti
  75. vivebant ferro privati parte virili,
  76. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  77. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  78. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  79. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  80. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  81. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  82. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  83. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  84. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  85. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  86. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  87. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  88. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  89. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  90. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  91. incomitata rapi certabant funera vasta
  92. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  93. nam quod ali dederat vitalis auras
  94. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  95. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  96. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  97. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  98. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  99. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  100. funera respectans animam amittebat ibidem.
  101. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  102. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  103. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  104. idque vel in primis cumulabat funere funus
  105. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  106. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  107. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  108. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  109. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  110. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  111. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  112. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  113. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  114. et robustus item curvi moderator aratri
  115. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  116. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  117. exanimis pueris super exanimata parentum
  118. corpora non numquam posses retroque videre
  119. matribus et patribus natos super edere vitam.
  120. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  121. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  122. copia conveniens ex omni morbida parte.
  123. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  124. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  125. multa siti prostrata viam per proque voluta
  126. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  127. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  128. multaque per populi passim loca prompta viasque
  129. languida semanimo cum corpore membra videres
  130. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  131. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  132. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  133. omnia denique sancta deum delubra replerat
  134. corporibus mors exanimis onerataque passim
  135. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  136. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  137. nec iam religio divom nec numina magni
  138. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  139. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  140. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  141. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  142. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  143. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  144. namque suos consanguineos aliena rogorum
  145. insuper extructa ingenti clamore locabant
  146. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  147. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  148. inque aliis alium populum sepelire suorum
  149. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  150. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  151. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  152. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.