De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  2. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  3. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  4. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  5. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  6. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  7. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  8. temptari procul a patria qui cumque domoque
  9. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  10. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  11. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  12. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  13. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  14. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  15. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  16. tum color et facies hominum distare videntur
  17. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  18. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  19. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  20. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  21. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  22. partibus ac membris; varius concinnat id .
  23. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  24. commovet atque inimicus serpere coepit,
  25. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  26. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  27. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  28. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  29. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  30. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  31. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  32. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  33. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  34. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  35. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  36. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  37. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  38. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  39. an caelum nobis ultro natura corumptum
  40. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  41. quod nos adventu possit temptare recenti.
  42. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  43. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  44. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  45. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  46. permensus multum camposque natantis,
  47. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  48. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  49. principio caput incensum fervore gerebant
  50. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  51. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  52. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  53. atque animi interpres manabat lingua cruore
  54. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  55. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  56. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  57. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  58. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  59. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  60. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  61. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  62. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  63. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  64. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  65. corripere adsidue nervos et membra coactans
  66. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  67. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  68. corporis in summo summam fervescere partem,
  69. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  70. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  71. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  72. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  73. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  74. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  75. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  76. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  77. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  78. multi praecipites nymphis putealibus alte
  79. inciderunt ipso venientes ore patente:
  80. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  81. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  82. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  83. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  84. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  85. lumina versarent oculorum expertia somno.
  86. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  87. perturbata animi mens in maerore metuque,
  88. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  89. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  90. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  91. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  92. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  93. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  94. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  95. a pedibusque minutatim succedere frigus
  96. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  97. conpressae nares, nasi primoris acumen
  98. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  99. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  100. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  101. octavoque fere candenti lumine solis
  102. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  103. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  104. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  105. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  106. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  107. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  108. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  109. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  110. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  111. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  112. et graviter partim metuentes limina leti
  113. vivebant ferro privati parte virili,
  114. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  115. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  116. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  117. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  118. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  119. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  120. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  121. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  122. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  123. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  124. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  125. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  126. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  127. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  128. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  129. incomitata rapi certabant funera vasta
  130. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  131. nam quod ali dederat vitalis auras
  132. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  133. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  134. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  135. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  136. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  137. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  138. funera respectans animam amittebat ibidem.
  139. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  140. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  141. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  142. idque vel in primis cumulabat funere funus
  143. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  144. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  145. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  146. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  147. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  148. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  149. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  150. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  151. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  152. et robustus item curvi moderator aratri
  153. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  154. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  155. exanimis pueris super exanimata parentum
  156. corpora non numquam posses retroque videre
  157. matribus et patribus natos super edere vitam.
  158. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  159. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  160. copia conveniens ex omni morbida parte.
  161. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  162. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  163. multa siti prostrata viam per proque voluta
  164. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  165. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  166. multaque per populi passim loca prompta viasque
  167. languida semanimo cum corpore membra videres
  168. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  169. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  170. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  171. omnia denique sancta deum delubra replerat
  172. corporibus mors exanimis onerataque passim
  173. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  174. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  175. nec iam religio divom nec numina magni
  176. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  177. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  178. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  179. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  180. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  181. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  182. namque suos consanguineos aliena rogorum
  183. insuper extructa ingenti clamore locabant
  184. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  185. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  186. inque aliis alium populum sepelire suorum
  187. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  188. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  189. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  190. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.