De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  2. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  3. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  4. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  5. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  6. saxa vides primum sola colescere calce.
  7. glutine materies taurino iungitur una,
  8. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  9. quam laxare queant compages taurea vincla.
  10. vitigeni latices aquai fontibus audent
  11. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  12. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  13. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  14. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  15. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  16. denique res auro non aurum copulat una,
  17. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  18. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  19. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  20. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  21. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  22. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  23. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  24. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  25. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  26. inter se quaedam possint coplata teneri;
  27. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  28. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  29. mortiferam possit cladem conflare coorta
  30. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  31. expediam, primum multarum semina rerum
  32. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  33. et contra quae sint morbo mortique necessest
  34. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  35. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  36. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  37. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  38. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  39. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  40. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  41. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  42. temptari procul a patria qui cumque domoque
  43. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  44. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  45. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  46. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  47. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  48. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  49. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  50. tum color et facies hominum distare videntur
  51. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  52. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  53. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  54. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  55. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  56. partibus ac membris; varius concinnat id .
  57. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  58. commovet atque inimicus serpere coepit,
  59. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  60. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  61. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  62. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  63. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  64. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  65. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  66. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  67. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  68. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  69. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  70. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  71. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  72. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  73. an caelum nobis ultro natura corumptum
  74. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  75. quod nos adventu possit temptare recenti.
  76. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  77. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  78. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  79. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  80. permensus multum camposque natantis,
  81. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  82. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  83. principio caput incensum fervore gerebant
  84. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  85. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  86. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  87. atque animi interpres manabat lingua cruore
  88. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  89. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  90. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  91. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  92. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  93. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  94. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  95. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  96. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  97. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  98. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  99. corripere adsidue nervos et membra coactans
  100. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  101. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  102. corporis in summo summam fervescere partem,
  103. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  104. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  105. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  106. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  107. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  108. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  109. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  110. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  111. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  112. multi praecipites nymphis putealibus alte
  113. inciderunt ipso venientes ore patente:
  114. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  115. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  116. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  117. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  118. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  119. lumina versarent oculorum expertia somno.
  120. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  121. perturbata animi mens in maerore metuque,
  122. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  123. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  124. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  125. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  126. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  127. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  128. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  129. a pedibusque minutatim succedere frigus
  130. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  131. conpressae nares, nasi primoris acumen
  132. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  133. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  134. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  135. octavoque fere candenti lumine solis
  136. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  137. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  138. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  139. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  140. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  141. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  142. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  143. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  144. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  145. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  146. et graviter partim metuentes limina leti
  147. vivebant ferro privati parte virili,
  148. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  149. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  150. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  151. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  152. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  153. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  154. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  155. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  156. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  157. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  158. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  159. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  160. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  161. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  162. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  163. incomitata rapi certabant funera vasta
  164. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  165. nam quod ali dederat vitalis auras
  166. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  167. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  168. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  169. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  170. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  171. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  172. funera respectans animam amittebat ibidem.
  173. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  174. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  175. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  176. idque vel in primis cumulabat funere funus
  177. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  178. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  179. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  180. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  181. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  182. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  183. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  184. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  185. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  186. et robustus item curvi moderator aratri
  187. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  188. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  189. exanimis pueris super exanimata parentum
  190. corpora non numquam posses retroque videre
  191. matribus et patribus natos super edere vitam.
  192. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  193. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  194. copia conveniens ex omni morbida parte.
  195. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  196. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  197. multa siti prostrata viam per proque voluta
  198. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  199. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  200. multaque per populi passim loca prompta viasque
  201. languida semanimo cum corpore membra videres
  202. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  203. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  204. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  205. omnia denique sancta deum delubra replerat
  206. corporibus mors exanimis onerataque passim
  207. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  208. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  209. nec iam religio divom nec numina magni
  210. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  211. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  212. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  213. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  214. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  215. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  216. namque suos consanguineos aliena rogorum
  217. insuper extructa ingenti clamore locabant
  218. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  219. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  220. inque aliis alium populum sepelire suorum
  221. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  222. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  223. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  224. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.