De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  2. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  3. lignea materies in quo genere esse videtur.
  4. interutrasque igitur ferri natura locata
  5. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  6. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.