De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  2. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  3. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  4. aere interposito discordia tanta creatur
  5. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  6. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  7. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  8. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  9. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  10. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  11. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  12. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  13. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  14. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  15. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  16. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  17. lignea materies in quo genere esse videtur.
  18. interutrasque igitur ferri natura locata
  19. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  20. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  21. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  22. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  23. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  24. saxa vides primum sola colescere calce.
  25. glutine materies taurino iungitur una,
  26. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  27. quam laxare queant compages taurea vincla.
  28. vitigeni latices aquai fontibus audent
  29. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  30. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  31. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  32. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  33. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  34. denique res auro non aurum copulat una,
  35. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  36. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  37. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  38. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  39. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  40. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  41. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  42. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  43. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  44. inter se quaedam possint coplata teneri;
  45. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  46. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  47. mortiferam possit cladem conflare coorta
  48. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  49. expediam, primum multarum semina rerum
  50. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  51. et contra quae sint morbo mortique necessest
  52. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  53. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  54. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  55. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  56. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  57. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  58. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  59. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  60. temptari procul a patria qui cumque domoque
  61. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  62. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  63. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  64. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  65. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  66. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  67. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  68. tum color et facies hominum distare videntur
  69. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  70. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  71. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  72. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  73. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  74. partibus ac membris; varius concinnat id .
  75. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  76. commovet atque inimicus serpere coepit,
  77. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  78. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  79. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  80. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  81. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  82. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  83. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  84. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  85. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  86. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  87. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  88. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  89. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  90. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  91. an caelum nobis ultro natura corumptum
  92. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  93. quod nos adventu possit temptare recenti.
  94. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  95. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  96. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  97. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  98. permensus multum camposque natantis,
  99. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  100. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  101. principio caput incensum fervore gerebant
  102. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  103. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  104. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  105. atque animi interpres manabat lingua cruore
  106. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  107. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  108. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  109. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  110. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  111. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  112. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  113. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  114. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  115. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  116. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  117. corripere adsidue nervos et membra coactans
  118. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  119. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  120. corporis in summo summam fervescere partem,
  121. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  122. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  123. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  124. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  125. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  126. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  127. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  128. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  129. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  130. multi praecipites nymphis putealibus alte
  131. inciderunt ipso venientes ore patente:
  132. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  133. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  134. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  135. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  136. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  137. lumina versarent oculorum expertia somno.
  138. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  139. perturbata animi mens in maerore metuque,
  140. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  141. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  142. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  143. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  144. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  145. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  146. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  147. a pedibusque minutatim succedere frigus
  148. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  149. conpressae nares, nasi primoris acumen
  150. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  151. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  152. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  153. octavoque fere candenti lumine solis
  154. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  155. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  156. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  157. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  158. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  159. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  160. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  161. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  162. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  163. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  164. et graviter partim metuentes limina leti
  165. vivebant ferro privati parte virili,
  166. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  167. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  168. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  169. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  170. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  171. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  172. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  173. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  174. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  175. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  176. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  177. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  178. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  179. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  180. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  181. incomitata rapi certabant funera vasta
  182. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  183. nam quod ali dederat vitalis auras
  184. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  185. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  186. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  187. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  188. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  189. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  190. funera respectans animam amittebat ibidem.
  191. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  192. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  193. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  194. idque vel in primis cumulabat funere funus
  195. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  196. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  197. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  198. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  199. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  200. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  201. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  202. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  203. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  204. et robustus item curvi moderator aratri
  205. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  206. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  207. exanimis pueris super exanimata parentum
  208. corpora non numquam posses retroque videre
  209. matribus et patribus natos super edere vitam.
  210. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  211. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  212. copia conveniens ex omni morbida parte.
  213. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  214. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  215. multa siti prostrata viam per proque voluta
  216. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  217. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  218. multaque per populi passim loca prompta viasque
  219. languida semanimo cum corpore membra videres
  220. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  221. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  222. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  223. omnia denique sancta deum delubra replerat
  224. corporibus mors exanimis onerataque passim
  225. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  226. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  227. nec iam religio divom nec numina magni
  228. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  229. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  230. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  231. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  232. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  233. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  234. namque suos consanguineos aliena rogorum
  235. insuper extructa ingenti clamore locabant
  236. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  237. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  238. inque aliis alium populum sepelire suorum
  239. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  240. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  241. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  242. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.