De Rerum Natura
Lucretius
-
- et ramenta simul ferri furere intus ahenis
- in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
- usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
- aere interposito discordia tanta creatur
- propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
- praecepit ferrique vias possedit apertas,
- posterior lapidis venit aestus et omnia plena
- invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
- cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
- ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
- atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
- Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
- non valet e lapide hoc alias impellere item res.
- pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
- at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
- pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
- lignea materies in quo genere esse videtur.
- interutrasque igitur ferri natura locata
- aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
- inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
- nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
- ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,