De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  2. sollicito motu semper iactatur eoque
  3. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  4. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  5. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  6. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  7. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  8. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  9. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  10. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  11. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  12. aere interposito discordia tanta creatur
  13. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  14. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  15. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  16. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  17. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  18. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  19. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  20. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  21. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  22. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  23. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  24. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  25. lignea materies in quo genere esse videtur.