De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  2. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  3. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  4. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  5. quod, simul a fronte est anelli rarior
  6. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  7. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  8. a tergo quasi provehat atque propellat.
  9. semper enim circum positus res verberat ;
  10. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  11. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  12. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  13. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  14. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  15. denique res omnes debent in corpore habere
  16. , quandoquidem raro sunt corpore et
  17. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  18. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  19. sollicito motu semper iactatur eoque
  20. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  21. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  22. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  23. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  24. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  25. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  26. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  27. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  28. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  29. aere interposito discordia tanta creatur
  30. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  31. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  32. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  33. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  34. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  35. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  36. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  37. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  38. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  39. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  40. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  41. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  42. lignea materies in quo genere esse videtur.
  43. interutrasque igitur ferri natura locata
  44. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  45. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  46. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  47. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  48. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  49. saxa vides primum sola colescere calce.
  50. glutine materies taurino iungitur una,
  51. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  52. quam laxare queant compages taurea vincla.
  53. vitigeni latices aquai fontibus audent
  54. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  55. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  56. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  57. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  58. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  59. denique res auro non aurum copulat una,
  60. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  61. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  62. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  63. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  64. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  65. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  66. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  67. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  68. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  69. inter se quaedam possint coplata teneri;
  70. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  71. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  72. mortiferam possit cladem conflare coorta
  73. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  74. expediam, primum multarum semina rerum
  75. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  76. et contra quae sint morbo mortique necessest
  77. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  78. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  79. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  80. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  81. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  82. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  83. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  84. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  85. temptari procul a patria qui cumque domoque
  86. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  87. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  88. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  89. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  90. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  91. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  92. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  93. tum color et facies hominum distare videntur
  94. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  95. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  96. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  97. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  98. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  99. partibus ac membris; varius concinnat id .
  100. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  101. commovet atque inimicus serpere coepit,
  102. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  103. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  104. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  105. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  106. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  107. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  108. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  109. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  110. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  111. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  112. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  113. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  114. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  115. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  116. an caelum nobis ultro natura corumptum
  117. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  118. quod nos adventu possit temptare recenti.
  119. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  120. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  121. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  122. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  123. permensus multum camposque natantis,
  124. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  125. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  126. principio caput incensum fervore gerebant
  127. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  128. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  129. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  130. atque animi interpres manabat lingua cruore
  131. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  132. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  133. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  134. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  135. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  136. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.