De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  2. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  3. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  4. indupedita suis arte conexa cohaeret
  5. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  6. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  7. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  8. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  9. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  10. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  11. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  12. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  13. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  14. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  15. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  16. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  17. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  18. quod, simul a fronte est anelli rarior
  19. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  20. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  21. a tergo quasi provehat atque propellat.
  22. semper enim circum positus res verberat ;
  23. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  24. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  25. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  26. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  27. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  28. denique res omnes debent in corpore habere
  29. , quandoquidem raro sunt corpore et
  30. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  31. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  32. sollicito motu semper iactatur eoque
  33. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  34. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  35. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  36. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  37. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  38. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  39. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  40. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;