De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  2. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  3. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  4. spumigeri suis adventu validique leonis
  5. atque intempesta cedebant nocte paventes
  6. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  7. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  8. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  9. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  10. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  11. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  12. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  13. at quos effugium servarat corpore adeso,
  14. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  15. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  16. donique eos vita privarant vermina saeva
  17. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.