De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  2. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  3. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  4. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  5. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  6. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  7. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  8. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  9. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  10. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  11. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  12. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  13. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  14. sanctius et multo certa ratione magis quam
  15. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  16. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  17. religione refrenatus ne forte rearis
  18. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  19. corpore divino debere aeterna manere,
  20. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  21. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  22. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  23. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  24. inmortalia mortali sermone notantes;
  25. quae procul usque adeo divino a numine distent
  26. inque deum numero quae sint indigna videri,
  27. notitiam potius praebere ut posse putentur
  28. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  29. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  30. posse animi natura putetur consiliumque.
  31. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  32. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  33. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  34. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  35. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  36. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  37. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  38. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  39. posset et innasci quavis in parte soleret,
  40. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  41. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  42. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  43. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  44. totum posse extra corpus formamque animalem
  45. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  46. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  47. haud igitur constant divino praedita sensu,
  48. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  49. Illud item non est ut possis credere, sedes
  50. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  51. tenvis enim natura deum longeque remota
  52. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  53. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  54. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  55. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  56. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  57. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  58. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  59. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  60. praeclaram mundi naturam proptereaque
  61. adlaudabile opus divom laudare decere
  62. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  63. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  64. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  65. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  66. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  67. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  68. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  69. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  70. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  71. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  72. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  73. nam gaudere novis rebus debere videtur
  74. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  75. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  76. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  77. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  78. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  79. donec diluxit rerum genitalis origo?
  80. natus enim debet qui cumque est velle manere
  81. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  82. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  83. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  84. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  85. notities hominum divis unde insita primum est,
  86. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  87. quove modost umquam vis cognita principiorum
  88. quidque inter sese permutato ordine possent.
  89. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  90. namque ita multa modis multis primordia rerum
  91. ex infinito iam tempore percita plagis
  92. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  93. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  94. quae cumque inter se possint congressa creare,
  95. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  96. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  97. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  98. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  99. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  100. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  101. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  102. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  103. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  104. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  105. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  106. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  107. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  108. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  109. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  110. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  111. vitai causa valido consueta bidenti
  112. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  113. si non fecundas vertentes vomere glebas
  114. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  115. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  116. et tamen inter dum magno quaesita labore
  117. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  118. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  119. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  120. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  121. praeterea genus horriferum natura ferarum
  122. humanae genti infestum terraque marique
  123. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  124. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  125. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  126. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  127. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  128. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  129. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  130. cui tantum in vita restet transire malorum.
  131. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  132. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  133. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  134. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  135. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  136. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  137. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  138. Principio quoniam terrai corpus et umor
  139. aurarumque leves animae calidique vapores,
  140. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  141. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  142. debet eodem omnis mundi natura putari.
  143. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  144. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  145. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  146. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  147. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  148. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  149. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  150. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  151. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  152. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  153. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  154. principio pars terrai non nulla, perusta
  155. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  156. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  157. quas validi toto dispergunt venti.
  158. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  159. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  160. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  161. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  162. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  163. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  164. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  165. semper abundare et latices manare perennis
  166. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  167. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  168. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  169. partim quod validi verrentes aequora venti
  170. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  171. partim quod supter per terras diditur omnis;
  172. percolatur enim virus retroque remanat
  173. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  174. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  175. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  176. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  177. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  178. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  179. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  180. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  181. omnia iam resoluta forent et in versa.
  182. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  183. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  184. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  185. inrigat adsidue caelum candore recenti
  186. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  187. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  188. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  189. quod simul ac primum nubes succedere soli
  190. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  191. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  192. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  193. ut noscas splendore novo res semper egere
  194. et primum iactum fulgoris quemque perire
  195. nec ratione alia res posse in sole videri,
  196. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  197. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  198. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  199. fulguribus pingues multa caligine taedae
  200. consimili properant ratione, ardore ministro,
  201. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  202. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  203. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  204. exitium celeri celeratur origine flammae.
  205. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  206. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  207. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  208. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  209. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  210. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  211. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  212. nec sanctum numen fati protollere finis
  213. posse neque adversus naturae foedera niti?
  214. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  215. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  216. non ruere avolsos silices a montibus altis
  217. nec validas aevi vires perferre patique
  218. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  219. ex infinito quae tempore pertolerassent
  220. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  221. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  222. continet amplexu terram: si procreat ex se
  223. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  224. totum nativum mortali corpore constat.
  225. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  226. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  227. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  228. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  229. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  230. non alias alii quoque res cecinere ?
  231. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  232. aeternis famae monimentis insita florent?
  233. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  234. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  235. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  236. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  237. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  238. denique natura haec rerum ratioque repertast
  239. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  240. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  241. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  242. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  243. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  244. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  245. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  246. tanto quique magis victus fateare necessest
  247. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  248. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  249. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  250. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  251. nec ratione alia mortales esse videmur,
  252. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  253. atque illi quos a vita natura removit.
  254. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  255. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  256. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  257. dissociare intus partis, ut materiai
  258. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  259. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  260. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  261. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  262. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  263. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  264. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  265. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  266. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  267. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  268. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  269. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  270. ex infinito quae possint forte coorta
  271. corruere hanc rerum violento turbine summam
  272. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  273. nec porro natura loci spatiumque profundi
  274. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  275. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  276. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  277. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  278. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  279. quare etiam nativa necessumst confiteare
  280. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  281. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  282. inmensi validas aevi contemnere vires.
  283. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  284. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  285. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  286. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  287. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  288. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  289. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  290. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  291. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  292. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  293. et siccare prius confidunt omnia posse
  294. quam liquor incepti possit contingere finem.
  295. tantum spirantes aequo certamine bellum
  296. magnis inter se de rebus cernere certant,
  297. cum semel interea fuerit superantior ignis
  298. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  299. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  300. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  301. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  302. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  303. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  304. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  305. obvius aeternam succepit lampada mundi
  306. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  307. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  308. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  309. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  310. ignis enim superare potest ubi materiai
  311. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  312. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  313. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  314. umor item quondam coepit superare coortus,
  315. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  316. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  317. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  318. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  319. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  320. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  321. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  322. nam certe neque consilio primordia rerum
  323. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  324. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  325. sed quia multa modis multis primordia rerum
  326. ex infinito iam tempore percita plagis
  327. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  328. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  329. quae cumque inter se possent congressa creare,
  330. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  331. omnigenus coetus et motus experiundo
  332. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  333. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  334. terrai maris et caeli generisque animantum.
  335. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  336. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  337. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  338. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  339. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  340. diffugere inde loci partes coepere paresque
  341. cum paribus iungi res et discludere mundum
  342. membraque dividere et magnas disponere partes
  343. omnigenis e principiis, discordia quorum
  344. intervalla vias conexus pondera plagas
  345. concursus motus turbabat proelia miscens
  346. propter dissimilis formas variasque figuras,
  347. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  348. nec motus inter sese dare convenientis,
  349. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  350. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  351. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  352. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  353. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  354. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  355. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  356. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  357. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  358. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  359. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  360. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  361. partibus erumpens primus se sustulit aether
  362. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  363. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  364. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  365. matutina rubent radiati lumina solis
  366. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  367. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  368. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  369. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  370. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  371. corpore concreto circum datus undique saepsit
  372. et late diffusus in omnis undique partis
  373. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  374. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  375. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  376. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  377. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  378. nec levia ut possent per summas labier oras,