De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  2. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  3. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  4. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  5. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  6. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  7. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  8. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  9. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  10. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  11. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  12. spumigeri suis adventu validique leonis
  13. atque intempesta cedebant nocte paventes
  14. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  15. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  16. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  17. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  18. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  19. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  20. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  21. at quos effugium servarat corpore adeso,
  22. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  23. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  24. donique eos vita privarant vermina saeva
  25. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  26. at non multa virum sub signis milia ducta
  27. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  28. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  29. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  30. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  31. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  32. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  33. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  34. tum penuria deinde cibi languentia leto
  35. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  36. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  37. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  38. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  39. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  40. ---
  41. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  42. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  43. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  44. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  45. et Venus inminuit viris puerique parentum
  46. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  47. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  48. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  49. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  50. vocibus et gestu cum balbe significarent
  51. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  52. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  53. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  54. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  55. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  56. At varios linguae sonitus natura subegit
  57. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  58. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  59. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  60. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  61. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  62. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  63. illis iratus petit atque infestus inurget.
  64. at catuli pantherarum scymnique leonum
  65. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  66. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  67. alituum porro genus alis omne videmus
  68. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  69. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  70. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  71. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  72. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  73. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  74. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  75. inter se fuerant, unde insita notities est
  76. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  77. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  78. cogere item pluris unus victosque domare
  79. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  80. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  81. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  82. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  83. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  84. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  85. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  86. pro vario sensu varia res voce notaret?
  87. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  88. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  89. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  90. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  91. inritata canum cum primum magna Molossum
  92. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  93. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  94. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  95. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  96. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  97. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  98. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  99. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  100. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  101. denique non hinnitus item differre videtur,
  102. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  103. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  104. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  105. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  106. postremo genus alituum variaeque volucres,
  107. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  108. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  109. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  110. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  111. et partim mutant cum tempestatibus una
  112. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  113. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  114. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  115. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  116. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  117. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  118. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  119. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  120. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  121. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  122. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  123. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  124. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  125. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  126. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  127. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  128. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  129. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  130. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  131. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  132. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  133. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  134. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  135. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  136. condere coeperunt urbis arcemque locare
  137. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  138. et pecudes et agros divisere atque dedere
  139. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  140. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  141. posterius res inventast aurumque repertum,
  142. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  143. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  144. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  145. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  146. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  147. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  148. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  149. ut fundamento stabili fortuna maneret
  150. et placidam possent opulenti degere vitam,
  151. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  152. certantes iter infestum fecere viai,
  153. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  154. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  155. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  156. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  157. ut satius multo iam sit parere quietum
  158. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  159. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  160. angustum per iter luctantes ambitionis;
  161. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  162. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  163. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  164. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  165. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  166. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  167. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  168. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  169. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  170. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  171. inde magistratum partim docuere creare
  172. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  173. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  174. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  175. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  176. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  177. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  178. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  179. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  180. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  181. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  182. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  183. qui violat factis communia foedera pacis.
  184. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  185. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  186. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  187. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  188. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  189. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  190. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  191. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  192. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  193. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  194. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  195. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  196. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  197. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  198. egregias animo facies vigilante videbant
  199. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  200. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  201. membra movere videbantur vocesque superbas
  202. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  203. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  204. subpeditabatur facies et forma manebat,
  205. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  206. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  207. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  208. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  209. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  210. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  211. praeterea caeli rationes ordine certo
  212. et varia annorum cernebant tempora verti
  213. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  214. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  215. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  216. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  217. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  218. luna dies et nox et noctis signa severa
  219. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  220. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  221. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  222. O genus infelix humanum, talia divis
  223. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  224. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  225. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  226. nec pietas ullast velatum saepe videri
  227. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  228. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  229. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  230. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  231. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  232. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  233. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  234. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  235. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  236. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  237. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  238. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  239. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  240. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  241. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  242. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  243. an divinitus aeterna donata salute
  244. perpetuo possint aevi labentia tractu
  245. inmensi validas aevi contemnere viris.
  246. praeterea cui non animus formidine divum
  247. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  248. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  249. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  250. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  251. corripiunt divum percussi membra timore,
  252. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  253. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  254. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  255. induperatorem classis super aequora verrit
  256. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  257. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  258. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  259. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  260. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  261. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  262. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  263. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  264. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  265. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  266. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  267. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  268. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  269. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  270. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  271. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  272. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  273. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  274. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  275. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  276. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  277. sive feras interficere et ditescere praeda;
  278. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  279. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  280. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  281. horribili sonitu silvas exederat altis
  282. a radicibus et terram percoxerat igni,
  283. manabat venis ferventibus in loca terrae
  284. concava conveniens argenti rivus et auri,
  285. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  286. posterius claro in terra splendere colore,
  287. tollebant nitido capti levique lepore,
  288. et simili formata videbant esse figura
  289. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  290. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  291. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  292. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  293. mucronum duci fastigia procudendo,
  294. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  295. materiemque dolare et levia radere tigna
  296. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  297. nec minus argento facere haec auroque parabant
  298. quam validi primum violentis viribus aeris,
  299. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  300. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  301. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  302. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  303. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  304. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  305. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  306. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  307. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  308. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  309. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  310. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  311. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  312. et lapides et item silvarum fragmina rami
  313. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  314. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  315. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  316. quo facilis magis est natura et copia maior.
  317. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  318. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  319. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  320. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  321. inde minutatim processit ferreus ensis
  322. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  323. et ferro coepere solum proscindere terrae
  324. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  325. et prius est armatum in equi conscendere costas
  326. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  327. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  328. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  329. et quam falciferos armatum escendere currus.
  330. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  331. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  332. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  333. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  334. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  335. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  336. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  337. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  338. et validos partim prae se misere leones
  339. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  340. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  341. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  342. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  343. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  344. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  345. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  346. inritata leae iaciebant corpora saltu
  347. undique et adversum venientibus ora patebant
  348. et nec opinantis a tergo deripiebant
  349. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  350. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  351. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  352. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  353. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  354. et validis socios caedebant dentibus apri
  355. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  356. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  357. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  358. nam transversa feros exibant dentis adactus
  359. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  360. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  361. concidere atque gravi terram consternere casu.
  362. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  363. effervescere cernebant in rebus agundis
  364. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  365. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  366. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  367. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  368. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  369. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  370. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  371. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  372. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  373. non quierint animo praesentire atque videre,
  374. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  375. et magis id possis factum contendere in omni
  376. in variis mundis varia ratione creatis,
  377. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  378. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  379. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  380. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  381. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  382. et facere ante viros lanam natura
  383. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  384. et sollertius est multo genus omne virile;
  385. agricolae donec vitio vertere severi,
  386. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  387. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  388. atque opere in duro durarent membra manusque.
  389. At specimen sationis et insitionis origo
  390. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  391. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  392. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  393. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  394. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  395. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  396. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  397. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  398. inque dies magis in montem succedere silvas
  399. cogebant infraque locum concedere cultis,
  400. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  401. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  402. caerula distinguens inter plaga currere posset
  403. per tumulos et convallis camposque profusa;
  404. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  405. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  406. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  407. At liquidas avium voces imitarier ore
  408. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  409. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  410. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  411. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  412. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  413. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  414. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  415. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  416. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  417. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  418. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  419. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  420. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  421. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  422. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  423. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  424. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  425. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  426. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  427. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  428. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  429. atque extra numerum procedere membra moventes
  430. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  431. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  432. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  433. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  434. ducere multimodis voces et flectere cantus
  435. et supera calamos unco percurrere labro;
  436. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  437. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  438. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  439. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  440. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  441. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  442. posteriorque fere melior res illa reperta
  443. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  444. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  445. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  446. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  447. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  448. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  449. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  450. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  451. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  452. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  453. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  454. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  455. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  456. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  457. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.