De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  2. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  3. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  4. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  5. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  6. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  7. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  8. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  9. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  10. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  11. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  12. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  13. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  14. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  15. sanctius et multo certa ratione magis quam
  16. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  17. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  18. religione refrenatus ne forte rearis
  19. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  20. corpore divino debere aeterna manere,
  21. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  22. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  23. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  24. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  25. inmortalia mortali sermone notantes;
  26. quae procul usque adeo divino a numine distent
  27. inque deum numero quae sint indigna videri,
  28. notitiam potius praebere ut posse putentur
  29. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  30. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  31. posse animi natura putetur consiliumque.
  32. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  33. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  34. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  35. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  36. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  37. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  38. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  39. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  40. posset et innasci quavis in parte soleret,
  41. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  42. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  43. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  44. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  45. totum posse extra corpus formamque animalem
  46. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  47. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  48. haud igitur constant divino praedita sensu,
  49. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  50. Illud item non est ut possis credere, sedes
  51. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  52. tenvis enim natura deum longeque remota
  53. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  54. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  55. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  56. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  57. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  58. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  59. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  60. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  61. praeclaram mundi naturam proptereaque
  62. adlaudabile opus divom laudare decere
  63. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  64. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  65. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  66. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  67. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  68. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  69. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  70. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  71. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  72. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  73. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  74. nam gaudere novis rebus debere videtur
  75. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  76. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  77. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  78. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  79. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  80. donec diluxit rerum genitalis origo?
  81. natus enim debet qui cumque est velle manere
  82. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  83. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  84. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  85. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  86. notities hominum divis unde insita primum est,
  87. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  88. quove modost umquam vis cognita principiorum
  89. quidque inter sese permutato ordine possent.
  90. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  91. namque ita multa modis multis primordia rerum
  92. ex infinito iam tempore percita plagis
  93. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  94. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  95. quae cumque inter se possint congressa creare,
  96. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  97. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  98. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  99. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  100. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  101. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  102. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  103. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  104. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  105. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  106. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  107. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  108. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  109. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  110. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  111. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  112. vitai causa valido consueta bidenti
  113. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  114. si non fecundas vertentes vomere glebas
  115. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  116. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  117. et tamen inter dum magno quaesita labore
  118. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  119. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  120. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  121. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  122. praeterea genus horriferum natura ferarum
  123. humanae genti infestum terraque marique
  124. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  125. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  126. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  127. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  128. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  129. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  130. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  131. cui tantum in vita restet transire malorum.
  132. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  133. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  134. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  135. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  136. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  137. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  138. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  139. Principio quoniam terrai corpus et umor
  140. aurarumque leves animae calidique vapores,
  141. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  142. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  143. debet eodem omnis mundi natura putari.
  144. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  145. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  146. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  147. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  148. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  149. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  150. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  151. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  152. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  153. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  154. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  155. principio pars terrai non nulla, perusta
  156. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  157. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  158. quas validi toto dispergunt venti.
  159. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  160. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  161. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  162. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  163. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  164. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  165. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  166. semper abundare et latices manare perennis
  167. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  168. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  169. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  170. partim quod validi verrentes aequora venti
  171. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  172. partim quod supter per terras diditur omnis;
  173. percolatur enim virus retroque remanat
  174. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  175. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  176. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  177. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  178. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  179. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  180. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  181. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  182. omnia iam resoluta forent et in versa.
  183. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  184. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  185. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  186. inrigat adsidue caelum candore recenti
  187. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  188. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  189. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  190. quod simul ac primum nubes succedere soli
  191. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  192. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  193. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  194. ut noscas splendore novo res semper egere
  195. et primum iactum fulgoris quemque perire
  196. nec ratione alia res posse in sole videri,
  197. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  198. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  199. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  200. fulguribus pingues multa caligine taedae
  201. consimili properant ratione, ardore ministro,
  202. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  203. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  204. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  205. exitium celeri celeratur origine flammae.
  206. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  207. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  208. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  209. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  210. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  211. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  212. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  213. nec sanctum numen fati protollere finis
  214. posse neque adversus naturae foedera niti?
  215. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  216. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  217. non ruere avolsos silices a montibus altis
  218. nec validas aevi vires perferre patique
  219. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  220. ex infinito quae tempore pertolerassent
  221. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  222. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  223. continet amplexu terram: si procreat ex se
  224. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  225. totum nativum mortali corpore constat.
  226. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  227. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  228. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  229. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  230. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  231. non alias alii quoque res cecinere ?
  232. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  233. aeternis famae monimentis insita florent?
  234. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  235. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  236. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  237. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  238. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  239. denique natura haec rerum ratioque repertast
  240. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  241. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  242. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  243. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  244. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  245. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  246. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  247. tanto quique magis victus fateare necessest
  248. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  249. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  250. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  251. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  252. nec ratione alia mortales esse videmur,
  253. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  254. atque illi quos a vita natura removit.
  255. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  256. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  257. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  258. dissociare intus partis, ut materiai
  259. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  260. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  261. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  262. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  263. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  264. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  265. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  266. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  267. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  268. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  269. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  270. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  271. ex infinito quae possint forte coorta
  272. corruere hanc rerum violento turbine summam
  273. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  274. nec porro natura loci spatiumque profundi
  275. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  276. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  277. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  278. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  279. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  280. quare etiam nativa necessumst confiteare
  281. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  282. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  283. inmensi validas aevi contemnere vires.
  284. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  285. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  286. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  287. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  288. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  289. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  290. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  291. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  292. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  293. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  294. et siccare prius confidunt omnia posse
  295. quam liquor incepti possit contingere finem.
  296. tantum spirantes aequo certamine bellum
  297. magnis inter se de rebus cernere certant,
  298. cum semel interea fuerit superantior ignis
  299. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  300. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  301. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  302. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  303. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  304. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  305. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  306. obvius aeternam succepit lampada mundi