De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  2. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  3. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  4. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  5. necdum res igni scibant tractare neque uti
  6. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  7. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  8. et frutices inter condebant squalida membra
  9. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  10. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  11. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  12. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  13. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  14. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  15. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  16. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  17. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  18. et manuum mira freti virtute pedumque
  19. consectabantur silvestria saecla ferarum
  20. missilibus saxis et magno pondere clavae.