De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  2. arbita puniceo fieri matura colore,
  3. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  4. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  5. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  6. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  7. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  8. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  9. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  10. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  11. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  12. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  13. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  14. necdum res igni scibant tractare neque uti
  15. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  16. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  17. et frutices inter condebant squalida membra
  18. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  19. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  20. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  21. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  22. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  23. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  24. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  25. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  26. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  27. et manuum mira freti virtute pedumque
  28. consectabantur silvestria saecla ferarum
  29. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  30. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  31. saetigerisque pares subus silvestria membra
  32. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  33. circum se foliis ac frondibus involventes.
  34. nec plangore diem magno solemque per agros
  35. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  36. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  37. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  38. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  39. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  40. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  41. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  42. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  43. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  44. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  45. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  46. spumigeri suis adventu validique leonis
  47. atque intempesta cedebant nocte paventes
  48. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  49. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  50. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  51. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  52. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  53. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  54. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  55. at quos effugium servarat corpore adeso,
  56. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  57. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  58. donique eos vita privarant vermina saeva
  59. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  60. at non multa virum sub signis milia ducta
  61. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  62. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  63. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  64. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  65. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  66. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  67. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  68. tum penuria deinde cibi languentia leto
  69. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  70. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  71. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  72. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  73. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  74. ---
  75. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  76. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  77. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  78. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  79. et Venus inminuit viris puerique parentum
  80. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  81. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  82. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  83. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  84. vocibus et gestu cum balbe significarent
  85. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  86. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  87. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  88. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  89. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  90. At varios linguae sonitus natura subegit
  91. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  92. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  93. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  94. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  95. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  96. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  97. illis iratus petit atque infestus inurget.
  98. at catuli pantherarum scymnique leonum
  99. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  100. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  101. alituum porro genus alis omne videmus
  102. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  103. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  104. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  105. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  106. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  107. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  108. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  109. inter se fuerant, unde insita notities est
  110. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  111. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  112. cogere item pluris unus victosque domare
  113. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  114. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  115. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  116. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  117. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  118. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  119. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  120. pro vario sensu varia res voce notaret?
  121. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  122. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  123. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  124. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  125. inritata canum cum primum magna Molossum
  126. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  127. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  128. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  129. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  130. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  131. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  132. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  133. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  134. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  135. denique non hinnitus item differre videtur,
  136. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  137. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  138. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  139. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  140. postremo genus alituum variaeque volucres,
  141. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  142. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  143. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  144. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  145. et partim mutant cum tempestatibus una
  146. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  147. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  148. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  149. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  150. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  151. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  152. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  153. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  154. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  155. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  156. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  157. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  158. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  159. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  160. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  161. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  162. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  163. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  164. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  165. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  166. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  167. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  168. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  169. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  170. condere coeperunt urbis arcemque locare
  171. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  172. et pecudes et agros divisere atque dedere
  173. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  174. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  175. posterius res inventast aurumque repertum,
  176. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  177. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  178. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  179. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  180. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  181. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  182. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  183. ut fundamento stabili fortuna maneret
  184. et placidam possent opulenti degere vitam,
  185. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  186. certantes iter infestum fecere viai,
  187. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  188. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  189. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  190. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  191. ut satius multo iam sit parere quietum
  192. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  193. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  194. angustum per iter luctantes ambitionis;
  195. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  196. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  197. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  198. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  199. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  200. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  201. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  202. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  203. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  204. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  205. inde magistratum partim docuere creare
  206. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  207. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  208. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  209. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.