De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  2. una dies dabit exitio, multosque per annos
  3. sustentata ruet moles et machina mundi.
  4. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  5. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  6. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  7. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  8. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  9. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  10. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  11. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  12. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  13. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  14. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  15. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  16. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  17. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  18. sanctius et multo certa ratione magis quam
  19. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  20. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  21. religione refrenatus ne forte rearis
  22. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  23. corpore divino debere aeterna manere,
  24. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  25. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  26. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  27. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  28. inmortalia mortali sermone notantes;
  29. quae procul usque adeo divino a numine distent
  30. inque deum numero quae sint indigna videri,
  31. notitiam potius praebere ut posse putentur
  32. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  33. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  34. posse animi natura putetur consiliumque.
  35. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  36. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  37. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  38. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  39. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  40. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  41. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  42. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  43. posset et innasci quavis in parte soleret,
  44. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  45. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  46. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  47. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  48. totum posse extra corpus formamque animalem
  49. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  50. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  51. haud igitur constant divino praedita sensu,
  52. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  53. Illud item non est ut possis credere, sedes
  54. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  55. tenvis enim natura deum longeque remota
  56. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  57. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  58. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  59. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  60. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  61. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  62. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  63. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  64. praeclaram mundi naturam proptereaque
  65. adlaudabile opus divom laudare decere
  66. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  67. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  68. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  69. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  70. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  71. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  72. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  73. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  74. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  75. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  76. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  77. nam gaudere novis rebus debere videtur
  78. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  79. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  80. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  81. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  82. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  83. donec diluxit rerum genitalis origo?
  84. natus enim debet qui cumque est velle manere
  85. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  86. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  87. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  88. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  89. notities hominum divis unde insita primum est,
  90. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  91. quove modost umquam vis cognita principiorum
  92. quidque inter sese permutato ordine possent.
  93. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  94. namque ita multa modis multis primordia rerum
  95. ex infinito iam tempore percita plagis
  96. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  97. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  98. quae cumque inter se possint congressa creare,
  99. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  100. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  101. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  102. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  103. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  104. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  105. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  106. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.