De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  2. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  3. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  4. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  5. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  6. glandiferas inter curabant corpora quercus
  7. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  8. arbita puniceo fieri matura colore,
  9. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  10. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  11. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  12. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  13. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  14. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  15. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  16. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  17. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  18. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  19. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  20. necdum res igni scibant tractare neque uti
  21. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  22. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  23. et frutices inter condebant squalida membra
  24. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  25. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  26. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  27. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  28. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  29. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  30. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  31. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  32. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  33. et manuum mira freti virtute pedumque
  34. consectabantur silvestria saecla ferarum
  35. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  36. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  37. saetigerisque pares subus silvestria membra
  38. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  39. circum se foliis ac frondibus involventes.
  40. nec plangore diem magno solemque per agros
  41. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  42. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  43. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  44. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  45. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  46. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  47. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  48. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  49. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  50. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  51. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  52. spumigeri suis adventu validique leonis
  53. atque intempesta cedebant nocte paventes
  54. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  55. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  56. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  57. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  58. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  59. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  60. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  61. at quos effugium servarat corpore adeso,
  62. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  63. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  64. donique eos vita privarant vermina saeva
  65. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  66. at non multa virum sub signis milia ducta
  67. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  68. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  69. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  70. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  71. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  72. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  73. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  74. tum penuria deinde cibi languentia leto
  75. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  76. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  77. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  78. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  79. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  80. ---
  81. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  82. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  83. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  84. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  85. et Venus inminuit viris puerique parentum
  86. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  87. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  88. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  89. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  90. vocibus et gestu cum balbe significarent
  91. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  92. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  93. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  94. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  95. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  96. At varios linguae sonitus natura subegit
  97. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  98. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  99. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  100. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  101. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  102. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  103. illis iratus petit atque infestus inurget.
  104. at catuli pantherarum scymnique leonum
  105. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  106. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  107. alituum porro genus alis omne videmus
  108. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  109. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  110. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  111. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare