De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  2. nec robustus erat curvi moderator aratri
  3. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  4. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  5. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  6. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  7. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  8. glandiferas inter curabant corpora quercus
  9. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  10. arbita puniceo fieri matura colore,
  11. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  12. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  13. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  14. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  15. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  16. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  17. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  18. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  19. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  20. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  21. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  22. necdum res igni scibant tractare neque uti
  23. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  24. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  25. et frutices inter condebant squalida membra
  26. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  27. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  28. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  29. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  30. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  31. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  32. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  33. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  34. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  35. et manuum mira freti virtute pedumque
  36. consectabantur silvestria saecla ferarum
  37. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  38. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  39. saetigerisque pares subus silvestria membra
  40. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  41. circum se foliis ac frondibus involventes.
  42. nec plangore diem magno solemque per agros
  43. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  44. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  45. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  46. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  47. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  48. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  49. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  50. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  51. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  52. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  53. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  54. spumigeri suis adventu validique leonis
  55. atque intempesta cedebant nocte paventes
  56. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  57. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  58. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  59. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  60. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  61. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  62. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  63. at quos effugium servarat corpore adeso,
  64. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  65. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  66. donique eos vita privarant vermina saeva
  67. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  68. at non multa virum sub signis milia ducta
  69. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  70. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  71. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  72. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  73. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  74. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  75. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  76. tum penuria deinde cibi languentia leto
  77. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  78. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  79. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  80. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  81. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  82. ---
  83. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  84. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  85. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  86. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  87. et Venus inminuit viris puerique parentum
  88. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  89. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  90. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  91. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  92. vocibus et gestu cum balbe significarent
  93. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  94. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  95. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  96. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  97. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  98. At varios linguae sonitus natura subegit
  99. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  100. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  101. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  102. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  103. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  104. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  105. illis iratus petit atque infestus inurget.
  106. at catuli pantherarum scymnique leonum
  107. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  108. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  109. alituum porro genus alis omne videmus
  110. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  111. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  112. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  113. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  114. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  115. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  116. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  117. inter se fuerant, unde insita notities est
  118. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  119. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  120. cogere item pluris unus victosque domare
  121. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  122. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  123. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  124. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  125. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  126. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  127. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  128. pro vario sensu varia res voce notaret?
  129. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  130. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  131. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  132. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  133. inritata canum cum primum magna Molossum
  134. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  135. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  136. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  137. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  138. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  139. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  140. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  141. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  142. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  143. denique non hinnitus item differre videtur,
  144. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  145. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  146. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  147. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  148. postremo genus alituum variaeque volucres,
  149. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  150. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  151. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  152. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  153. et partim mutant cum tempestatibus una
  154. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  155. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  156. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  157. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  158. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  159. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  160. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  161. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  162. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  163. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  164. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  165. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  166. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  167. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  168. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  169. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  170. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  171. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  172. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  173. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  174. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  175. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  176. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  177. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  178. condere coeperunt urbis arcemque locare
  179. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  180. et pecudes et agros divisere atque dedere
  181. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  182. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  183. posterius res inventast aurumque repertum,
  184. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  185. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  186. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  187. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  188. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  189. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  190. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  191. ut fundamento stabili fortuna maneret
  192. et placidam possent opulenti degere vitam,
  193. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  194. certantes iter infestum fecere viai,
  195. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  196. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  197. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  198. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  199. ut satius multo iam sit parere quietum
  200. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  201. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  202. angustum per iter luctantes ambitionis;
  203. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  204. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  205. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  206. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  207. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  208. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  209. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  210. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  211. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  212. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  213. inde magistratum partim docuere creare
  214. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  215. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  216. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  217. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  218. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  219. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  220. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  221. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  222. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  223. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  224. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  225. qui violat factis communia foedera pacis.
  226. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  227. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  228. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  229. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  230. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  231. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  232. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  233. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  234. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  235. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  236. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  237. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  238. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  239. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  240. egregias animo facies vigilante videbant
  241. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  242. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  243. membra movere videbantur vocesque superbas
  244. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  245. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  246. subpeditabatur facies et forma manebat,
  247. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  248. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  249. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  250. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  251. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  252. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  253. praeterea caeli rationes ordine certo
  254. et varia annorum cernebant tempora verti
  255. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  256. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  257. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  258. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  259. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  260. luna dies et nox et noctis signa severa
  261. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  262. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  263. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  264. O genus infelix humanum, talia divis
  265. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  266. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  267. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  268. nec pietas ullast velatum saepe videri
  269. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  270. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  271. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  272. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  273. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  274. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  275. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  276. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  277. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  278. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  279. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  280. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  281. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  282. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  283. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  284. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  285. an divinitus aeterna donata salute
  286. perpetuo possint aevi labentia tractu
  287. inmensi validas aevi contemnere viris.
  288. praeterea cui non animus formidine divum
  289. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  290. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  291. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  292. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  293. corripiunt divum percussi membra timore,
  294. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  295. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  296. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  297. induperatorem classis super aequora verrit
  298. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  299. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  300. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  301. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  302. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  303. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  304. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  305. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  306. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  307. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  308. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  309. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  310. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  311. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  312. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  313. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  314. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  315. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  316. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  317. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  318. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  319. sive feras interficere et ditescere praeda;
  320. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  321. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  322. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  323. horribili sonitu silvas exederat altis
  324. a radicibus et terram percoxerat igni,
  325. manabat venis ferventibus in loca terrae
  326. concava conveniens argenti rivus et auri,
  327. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  328. posterius claro in terra splendere colore,
  329. tollebant nitido capti levique lepore,
  330. et simili formata videbant esse figura
  331. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  332. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  333. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  334. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  335. mucronum duci fastigia procudendo,
  336. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  337. materiemque dolare et levia radere tigna
  338. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  339. nec minus argento facere haec auroque parabant
  340. quam validi primum violentis viribus aeris,
  341. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  342. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  343. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  344. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  345. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  346. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  347. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  348. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  349. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  350. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  351. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  352. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  353. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  354. et lapides et item silvarum fragmina rami
  355. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  356. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  357. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  358. quo facilis magis est natura et copia maior.
  359. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  360. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  361. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  362. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  363. inde minutatim processit ferreus ensis
  364. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  365. et ferro coepere solum proscindere terrae
  366. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  367. et prius est armatum in equi conscendere costas
  368. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  369. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  370. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  371. et quam falciferos armatum escendere currus.
  372. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  373. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  374. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  375. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  376. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  377. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  378. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  379. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  380. et validos partim prae se misere leones
  381. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  382. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  383. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  384. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  385. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  386. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  387. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  388. inritata leae iaciebant corpora saltu
  389. undique et adversum venientibus ora patebant
  390. et nec opinantis a tergo deripiebant
  391. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  392. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  393. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  394. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  395. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  396. et validis socios caedebant dentibus apri
  397. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  398. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  399. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  400. nam transversa feros exibant dentis adactus
  401. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  402. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  403. concidere atque gravi terram consternere casu.
  404. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  405. effervescere cernebant in rebus agundis
  406. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  407. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  408. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  409. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  410. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  411. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  412. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  413. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  414. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  415. non quierint animo praesentire atque videre,
  416. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  417. et magis id possis factum contendere in omni
  418. in variis mundis varia ratione creatis,
  419. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  420. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  421. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  422. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  423. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  424. et facere ante viros lanam natura
  425. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  426. et sollertius est multo genus omne virile;
  427. agricolae donec vitio vertere severi,
  428. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  429. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  430. atque opere in duro durarent membra manusque.
  431. At specimen sationis et insitionis origo
  432. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  433. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  434. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  435. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  436. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  437. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  438. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  439. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  440. inque dies magis in montem succedere silvas
  441. cogebant infraque locum concedere cultis,
  442. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  443. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  444. caerula distinguens inter plaga currere posset
  445. per tumulos et convallis camposque profusa;
  446. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  447. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  448. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  449. At liquidas avium voces imitarier ore
  450. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  451. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  452. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  453. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  454. inde minutatim dulcis didicere querellas,