De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  2. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  3. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  4. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  5. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  6. multaque per caelum solis volventia lustra
  7. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  8. nec robustus erat curvi moderator aratri
  9. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  10. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  11. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  12. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  13. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  14. glandiferas inter curabant corpora quercus
  15. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  16. arbita puniceo fieri matura colore,
  17. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  18. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  19. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  20. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  21. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  22. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  23. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  24. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  25. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  26. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  27. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  28. necdum res igni scibant tractare neque uti
  29. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  30. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  31. et frutices inter condebant squalida membra
  32. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  33. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  34. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  35. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  36. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  37. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  38. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  39. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  40. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  41. et manuum mira freti virtute pedumque
  42. consectabantur silvestria saecla ferarum
  43. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  44. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  45. saetigerisque pares subus silvestria membra
  46. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  47. circum se foliis ac frondibus involventes.
  48. nec plangore diem magno solemque per agros
  49. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  50. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  51. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  52. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  53. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  54. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  55. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  56. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  57. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  58. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  59. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  60. spumigeri suis adventu validique leonis
  61. atque intempesta cedebant nocte paventes
  62. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  63. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  64. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  65. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  66. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  67. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  68. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  69. at quos effugium servarat corpore adeso,
  70. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  71. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  72. donique eos vita privarant vermina saeva
  73. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  74. at non multa virum sub signis milia ducta
  75. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  76. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  77. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  78. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  79. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  80. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  81. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  82. tum penuria deinde cibi languentia leto
  83. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  84. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  85. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  86. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  87. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  88. ---
  89. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  90. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  91. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  92. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  93. et Venus inminuit viris puerique parentum
  94. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  95. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  96. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  97. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  98. vocibus et gestu cum balbe significarent
  99. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  100. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  101. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  102. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  103. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  104. At varios linguae sonitus natura subegit
  105. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  106. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  107. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  108. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  109. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.