De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  2. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  3. inter se quorum discordia membra videmus;
  4. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  5. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  6. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  7. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  8. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  9. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  10. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  11. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  12. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  13. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  14. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  15. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  16. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  17. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  18. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  19. multa licet simili ratione effutiat ore,
  20. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  21. fluxisse et gemmis florere arbusta
  22. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  23. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  24. et manibus totum circum se vertere caelum.
  25. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  26. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  27. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  28. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  29. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  30. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  31. non tamen inter se possunt complexa creari,
  32. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  33. foedere naturae certo discrimina servant.
  34. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  35. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  36. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  37. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  38. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  39. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  40. multaque per caelum solis volventia lustra
  41. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  42. nec robustus erat curvi moderator aratri
  43. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  44. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  45. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  46. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  47. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  48. glandiferas inter curabant corpora quercus
  49. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  50. arbita puniceo fieri matura colore,
  51. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  52. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  53. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  54. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  55. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  56. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  57. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  58. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  59. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  60. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  61. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  62. necdum res igni scibant tractare neque uti
  63. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  64. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  65. et frutices inter condebant squalida membra
  66. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  67. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  68. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  69. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  70. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  71. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  72. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  73. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  74. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  75. et manuum mira freti virtute pedumque
  76. consectabantur silvestria saecla ferarum
  77. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  78. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  79. saetigerisque pares subus silvestria membra
  80. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  81. circum se foliis ac frondibus involventes.
  82. nec plangore diem magno solemque per agros
  83. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  84. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  85. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  86. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  87. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  88. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  89. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  90. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  91. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  92. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  93. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  94. spumigeri suis adventu validique leonis
  95. atque intempesta cedebant nocte paventes
  96. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  97. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  98. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  99. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  100. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  101. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  102. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  103. at quos effugium servarat corpore adeso,
  104. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  105. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  106. donique eos vita privarant vermina saeva
  107. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  108. at non multa virum sub signis milia ducta
  109. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  110. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  111. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  112. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  113. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  114. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  115. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  116. tum penuria deinde cibi languentia leto
  117. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  118. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  119. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  120. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  121. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  122. ---
  123. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  124. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  125. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  126. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  127. et Venus inminuit viris puerique parentum
  128. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  129. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  130. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  131. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  132. vocibus et gestu cum balbe significarent
  133. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  134. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  135. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  136. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  137. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  138. At varios linguae sonitus natura subegit
  139. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  140. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  141. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  142. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  143. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  144. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  145. illis iratus petit atque infestus inurget.
  146. at catuli pantherarum scymnique leonum
  147. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  148. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  149. alituum porro genus alis omne videmus
  150. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  151. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  152. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  153. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  154. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  155. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  156. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  157. inter se fuerant, unde insita notities est
  158. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  159. quid vellet facere ut sciret animoque videret?