De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  2. officit et molli vestit lanugine malas;
  3. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  4. confieri credas Centauros posse neque esse,
  5. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  6. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  7. inter se quorum discordia membra videmus;
  8. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  9. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  10. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  11. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  12. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  13. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  14. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  15. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  16. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  17. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  18. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  19. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  20. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  21. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  22. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  23. multa licet simili ratione effutiat ore,
  24. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  25. fluxisse et gemmis florere arbusta
  26. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  27. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  28. et manibus totum circum se vertere caelum.
  29. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  30. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  31. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  32. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  33. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  34. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  35. non tamen inter se possunt complexa creari,
  36. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  37. foedere naturae certo discrimina servant.
  38. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  39. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  40. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  41. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  42. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  43. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  44. multaque per caelum solis volventia lustra
  45. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  46. nec robustus erat curvi moderator aratri
  47. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  48. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  49. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  50. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  51. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  52. glandiferas inter curabant corpora quercus
  53. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  54. arbita puniceo fieri matura colore,
  55. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  56. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  57. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  58. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  59. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  60. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  61. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  62. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  63. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  64. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  65. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  66. necdum res igni scibant tractare neque uti
  67. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  68. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  69. et frutices inter condebant squalida membra
  70. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  71. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  72. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  73. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  74. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  75. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  76. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  77. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  78. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  79. et manuum mira freti virtute pedumque
  80. consectabantur silvestria saecla ferarum
  81. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  82. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  83. saetigerisque pares subus silvestria membra
  84. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  85. circum se foliis ac frondibus involventes.
  86. nec plangore diem magno solemque per agros
  87. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  88. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  89. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  90. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  91. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  92. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  93. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  94. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  95. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  96. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  97. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  98. spumigeri suis adventu validique leonis
  99. atque intempesta cedebant nocte paventes
  100. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  101. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  102. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  103. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  104. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  105. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  106. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  107. at quos effugium servarat corpore adeso,
  108. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  109. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  110. donique eos vita privarant vermina saeva
  111. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  112. at non multa virum sub signis milia ducta
  113. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  114. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  115. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  116. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  117. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  118. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  119. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  120. tum penuria deinde cibi languentia leto
  121. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  122. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  123. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  124. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  125. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  126. ---
  127. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  128. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  129. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  130. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  131. et Venus inminuit viris puerique parentum
  132. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  133. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  134. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  135. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  136. vocibus et gestu cum balbe significarent
  137. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  138. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  139. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  140. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  141. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  142. At varios linguae sonitus natura subegit
  143. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  144. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  145. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  146. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  147. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  148. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  149. illis iratus petit atque infestus inurget.
  150. at catuli pantherarum scymnique leonum
  151. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  152. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  153. alituum porro genus alis omne videmus
  154. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  155. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  156. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  157. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  158. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  159. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  160. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  161. inter se fuerant, unde insita notities est
  162. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  163. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  164. cogere item pluris unus victosque domare
  165. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  166. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  167. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  168. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  169. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  170. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  171. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  172. pro vario sensu varia res voce notaret?
  173. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  174. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  175. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  176. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  177. inritata canum cum primum magna Molossum
  178. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  179. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  180. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  181. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  182. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  183. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  184. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  185. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  186. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  187. denique non hinnitus item differre videtur,
  188. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  189. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  190. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  191. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  192. postremo genus alituum variaeque volucres,
  193. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  194. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  195. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  196. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  197. et partim mutant cum tempestatibus una
  198. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  199. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  200. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  201. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  202. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  203. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  204. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  205. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  206. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  207. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  208. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  209. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  210. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  211. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  212. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  213. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  214. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  215. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  216. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  217. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  218. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  219. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  220. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  221. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  222. condere coeperunt urbis arcemque locare
  223. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  224. et pecudes et agros divisere atque dedere
  225. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  226. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  227. posterius res inventast aurumque repertum,
  228. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  229. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  230. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  231. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  232. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  233. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.