De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  2. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  3. post ubi equum validae vires aetate senecta
  4. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  5. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  6. officit et molli vestit lanugine malas;
  7. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  8. confieri credas Centauros posse neque esse,
  9. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  10. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  11. inter se quorum discordia membra videmus;
  12. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  13. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  14. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  15. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  16. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  17. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  18. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  19. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  20. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  21. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  22. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  23. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  24. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  25. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  26. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  27. multa licet simili ratione effutiat ore,
  28. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  29. fluxisse et gemmis florere arbusta
  30. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  31. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  32. et manibus totum circum se vertere caelum.
  33. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  34. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  35. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  36. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  37. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  38. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  39. non tamen inter se possunt complexa creari,
  40. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  41. foedere naturae certo discrimina servant.
  42. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  43. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  44. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  45. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  46. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  47. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  48. multaque per caelum solis volventia lustra
  49. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  50. nec robustus erat curvi moderator aratri
  51. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  52. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  53. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  54. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  55. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  56. glandiferas inter curabant corpora quercus
  57. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  58. arbita puniceo fieri matura colore,
  59. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  60. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  61. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  62. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  63. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  64. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  65. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  66. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  67. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  68. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  69. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  70. necdum res igni scibant tractare neque uti
  71. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  72. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  73. et frutices inter condebant squalida membra
  74. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  75. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  76. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  77. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  78. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  79. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  80. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  81. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  82. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  83. et manuum mira freti virtute pedumque
  84. consectabantur silvestria saecla ferarum
  85. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  86. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  87. saetigerisque pares subus silvestria membra
  88. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  89. circum se foliis ac frondibus involventes.
  90. nec plangore diem magno solemque per agros
  91. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  92. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  93. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  94. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  95. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  96. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  97. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  98. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  99. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  100. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  101. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  102. spumigeri suis adventu validique leonis
  103. atque intempesta cedebant nocte paventes
  104. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  105. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  106. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  107. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  108. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  109. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  110. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  111. at quos effugium servarat corpore adeso,
  112. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  113. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  114. donique eos vita privarant vermina saeva
  115. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  116. at non multa virum sub signis milia ducta
  117. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  118. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  119. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  120. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  121. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  122. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  123. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  124. tum penuria deinde cibi languentia leto